« »
 
[]« 1 fatigare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 421a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FATIGARE1
1. FATIGARE, Vexare, præsertim de litigatorum vexationibus. Glossæ antiq. MSS. : Vocare, Fatigare, Lassare. Capitulare ann. 806. cap. 9 :
Sunt et alii, qui [] justitiam legibus recipere debent, et in tantum fiunt in quibusdam locis Fatigati, usque dum illorum justitiam per fidejussorum manus tradunt, etc.
Adde lib. 3. Capit. cap. 21. Lex Longob. lib. 2. tit. 35. § 5. Grimoald. 4. :
Cum sacramento suo se defendat, nam per pugnam, ut supra dictum est, non Fatigetur.
Tit. 55. § 15. Liutpr. 70. (6, 17.) :
Dicat juratus, quia non asto animo eum per pugnam Fatigare quærat.
Formula vetus 48. apud Bignon. :
Tibi exinde nullas calumnias, nec Fatigationes, nec repetitiones agere... debeamus.
Adde form. 51. Legem Bajwar. tit. 12. cap. 2. § 2. Concil. Agath. can. 21. Aurelian. II. can. 5. Toletan. III. can. 20. 21. Wormat. can. 24. etc. Gregor. M. in Sacrament. :
Parce, quæsumus, Domine, parce populo tuo, et nullis jam patiaris adversitatibus Fatigari.
Idem lib. 10. Epist. 74 :
Litigiis Fatigare. Fatigare argutiis,
apud Sidon. lib. 6. Epist. 2. Per pugnam Fatigare, in Diplomate Henrici Imp. ann. 1081. apud Ughellum tom. 3. pag. 419. Occurrit non semel in Cod. Theod. et apud Veteres Scriptores, Ammianum pag. 101. 1. Edit. Valesii, veterem Interpretem Concilii Constantinop. sub Flaviano Act. 7. non semel, Joannem Diacon. in Vita Gregorii M. lib. 94. cap. 4. Hildebertum Cenomanensem Episcop. Epist. 67. 76. etc. Vide Savaron. ad Sidon. lib. 1. Epist. 8. Salmasium ad Vopiscum pag. 482. et Menag. in Orig. Francic. v. Fascher. Hinc
Fatigare, pro, in jus vocare, vel alicui quidpiam controvertere. Fori Aragon. lib. 7. fol. 129 :
Nec reperiri poterit, quod pater suus nec avus aliquo tempore fecerint servitutem regalem, et sit Fatigatus pro sua infantionia, etc.
Id est, qu'il soit inquieté pour sa noblesse.
Fatigatio, Vexatio, exactio, etc. in Formulis veterib. Bignonii cap. 48. 51. et in Legibus Henrici I. Reg. Angl. cap. 7.
Fatigare de Directo, Fatigatio, et Fatica de Directo, voces fori Catalanici et Hispanici, quæ defectum juris, seu justitiæ reddendæ dilationem denotant, Defaut de droit, practicis nostris : quo nempe quis jus petens sibi fieri a domino, fatigatur, seu vexatur, si ei denegetur, vel adversarius stare recto seu juri renuat. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 58 :
Nemo sit ausus ei desemparare, nisi primum Fatigaverit se de directo.
Cap. 74 :
Et teneat illud fallimentum, per Fatigamentum directi, si ille adversarius, qui ad placitum fallerit, non habuerit Es sine engan.
Cap. 93 :
Sicut malum, quod factum est per Fatigationem de directo, nullatenus debet esse emendatum, ita illud, quod factum fuerit super proferimento de directo, nullatenus debet remanere, ut non sit redirectum.
Cap. 110 :
Si quis dixerit, se esse Fatigatum de Justitia in Principem, vel in Episcopum, aut in dominum suum, seu in adversarium suum de directo,... si hoc probare noluerit, emendet omnia malefacta, quæ propter hoc hac occasione fecerit.
Constitutiones Catalaniæ inter Dominos et Vassallos MSS. cap. 39 :
Si vero Princeps iste injuste daret damnum Barono, vassallos auferendo ei, feudum, seu alodia, sine juris Fatica, tunc Baro inventa prius juris Fatica in ipso domino suo potest injungere hominibus sui alodii, ut ipsum adjuvent contra Principem ipsum, si super hoc insurgendo contra eum vellet insurgere.
Cap. 48 :
Si aliquis dominus accepit potestatem castri, vel emparavit feudum, quod tenetur pro eo, scilicet ratione[] defectus servitii, vel per Faticam directi.
Adde cap. 49. et 50. Concilium Helenense ann. 1065. et Contitutio Jacobi I. Regis Arag. pro Treuga Domini :
De prædicta autem pace vel de scripta treuga, querela ad Episcopum, vel ad ejus Canonicos, seu Fatigatio omni tempore fiat,... et ipsi, in quibus Episcopus vel Canonici prædictæ sedis se Fatigaverint de reductione præfatæ pacis, etc.
Curia Generalis Catalan. ann. 1291. MS. :
Si dominus vel Curia fuerint in Fatica reddendæ justitiæ, vel solutionis seu satisfactionis faciendæ, vel etiam negligentes, etc.
Alia Charta :
Data prius Fatica 30. dierum, infra quos sit licitum retinere, etc.
Ubi Fatica videtur accipi generatim pro dilatione. Alia Jacobi Infantis Reg. Aragon. filii et hæredis Major. et Montispess. data apud Majoricas 4. Kl. Mart. 1259. qua quamdam peciam terræ in heremum Bertrando de Rivopullo concedit :
Liceatque vobis et vestris post 10. dies, ex quo in prædicto Dom. Rege, vel nobis vel nostris Faticati eritis, totam hanc acquisitionem vestram cum omnibus melioramentis, quæ ibi feceritis vendere, dare et stabilire, sive alienare, etc. Salvo tamen in omnibus et per omnia censu, jure, dominio, laudimio, et Fatica D. Regis prædicti, et nostri et nostrorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fatiga Juris, Eadem notione. Litteræ Jacobi Regis Aragonum ann. 1253. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 1051 :
Concedimus etiam et indulgemus Abbati (Crassensi) et ejus successoribus... quod aliquis, vel Vicarii, vel Bajuli, vel nostri Locum-tenentes... non possint... distringere eos... ad jus faciendum vel firmandum pro aliqua querimonia civili, vel criminali, nisi prius in ipsis manifesta Fatiga juris inventa fuerit, cum denuntiatione legitima præcedente.
Eadem repetuntur in Epistola Clementis IV. Papæ tom. 2. col. 595.
Fatica De Directo, supra, et in Constitut. Petri I. Regis Aragon. edita Barcinone ann. 1228. Vide Pignorare.