« »
 
[]« Fauni » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 424a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FAUNI
FAUNI, Dæmones. Vita S. Agili Abbat. Resbac. cap. 8 :
Warascos prædicaturi accelerant, qui agrestium fanis decepti, quos vulgi Faunos vocant, gentilium quoque errore seducti, in perfidiam devenerant, Fotini seu Bonosi virus infecti.
Quo loco agrestes dicuntur Fauni, quia silvestres dii fuisse finguntur a Poetis, belluino more vitam agentes in silvis : unde Fauni ficarii dicuntur apud Hieremiam cap. 50. Adde Isid. lib. 8. Orig. c. ult. Acta Episcoporum Cenoman. apud Mabillonium tom. 3. Analect. pag. 352 :
In domo Nicholai Præpositi fantasia, quod in libris gentilium Faunus solet appellari, minus credentes, et in fide Christi modice catholicos, ut mulieres plerasque et simplicis ætatis pueros, noctibus jugiter exterrebat.
Adde Presbyt. Ultraj. Apud Pertz. Script. tom. 2. in notis ad Vitam S. Bonifacii pag. 340. et Grimm. Mythol. German. pag. 272. et 330. Joann. Januens. ex Isidor. :
Vulgo incubi vel incubones, a Romanis vero fauni ficarii dicuntur.
Vide Fadus.