« »
 
[]« Faveria cassidis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 423c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FAVERIA
FAVERIA Cassidis, Superior cassidis pars, ut videtur ; at unde ducta vocis origine mihi incompertum, nisi mendum sit pro Aurifaveria vel Aurifrasia, quod hæc cassidis pars auro argentoque distingui solebat ; vel etiam brevius pro Faneria, Baneria, parvum vexillum quo illa pars interdum ornabatur. Miracula MSS. B. Ludovici Arelatens. Archiep. apud Stephanot. tom. 10. Fragm. Hist. pag. 310 :
Fuit percussus quadam sagitta magnæ balistæ, quæ infra viseriam cassidis intravit et pariter sine vulneratione capitis : hoc reputans etiam sibi miraculose accidi precibus B. Ludovici, et illico simili jactu magni viratorii super Faveriam dictæ cassidis percussus cecidit retro se, qui stetit aliquo intervallo tanquam mortuus.
P. Carpentier, 1766.
Favart, Armorum species, in Convent. inter commissar. reg. et Ayton Dorea ann. 1337. ex Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Croix fol. 187. v°. :
Et doit livrer et mettre en chascune galée vjm. varetons, iijc. lances, vc. dars, Favars, lances longues ferrées, roncies de fer, et touz autres garnemens et armeures.