« Fegangi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 427a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FEGANGI
FEGANGI, vel Fengangi, in vett. Gloss.
Furtum manifestum. Vox Longobardica. Edictum Rotharis Regis Longob. tit. 101. § 1. Rothar. 258.
Si quis liber homo furtum fecerit, in ipsum furtum tentus fuerit, id est, Fegangit, usque ad decem siliquas furtum ipsum, sibi nonum reddat. Apud Muratorium tom. 1. part. 2. pag. 37. col. 1. habetur, id est, Fingendi. Idem Edictum tit. 6. Grimoald. 9. :
Si ancilla furtum fecerit, dominus ejus componat tantum ipsum furtum,... pro culpa, quod est Fegange, non requirantur, nec exigantur a domino ancillæ.Leges Luitprandi tit. 119. § 1. habent Feugangi. 147. (6, 94.) Murat. Fegangi. Lex Longob. lib. 1. tit. 25. § 2. 48. 59. Fegangi. Adde Rothar. 296. et 375. Variæ lectiones sunt
Figangus, fegangit, finganoli, figandus, fegandi, figang, fegange. Gloss. interl. ad Roth. 375 :
i. e. non sit culpabilis ut privatus sit.In Glossar. Longob. cod. Vatican. :
Figangi, culpa. Figangitus, tentus in furto.In cod. Cavens. :
Figanti i. e. ut semper habeat sibi.Vide Grimm. Antiq. jur. German. pag. 637.