« »
 
[]« Femina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 430a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FEMINA
FEMINA, Uxor, nostris Femme. Capitularia Caroli Cal. tit. 31. Edict. Pistens. ann. 864. § 31 :
Si Femina maritum, aut maritus Feminam accepit, illud conjugium dissolvatur.
Acta MSS. S. Wenvaloei :
Quidam vir nomine Petranus, quadam nocte, dum sua Femina dormiebat, etc.
Occurrit iterum in Tabulariis Majoris-Monasterii, S. Vincentii Cenoman. etc. in Addit. ad Leg. Aleman. § 21. Vide Mulier.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feminæ Lunam commendant, Superstitionis species, in Indiculo Superstit. et pagan. tom. 1. Capitul. col. 152 :
De eo quod credunt quia feminæ lunam commendent, quod possint corda hominum tollere juxta paganos.
L. Henschel, 1840–1850.
Feminæ Agrestes, Silvaticæ, Nymphæ, Fadæ. Burchard. Wormat. Decret. edit. Colon. ann. 1548. pag. 198 :
Credisti.... quod sint Agrestes Feminæ, quas silvaticas vocant, quas dicunt esse corporeas, et quando voluerint ostendant se suis amatoribus, et cum eis dicunt se oblectasse, et item quando voluerint abscondant se et evanescant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Femina de Corpore, Obnoxia censui de capite, servilis conditionis D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 223. ex Regesto magnorum dierum Campaniæ :
Cum quidam in villa Meldensi in justitia domini Regis murtratus fuisset et relicta ipsius multrati Femina de Corpore Abbatis et Conventus S. Pharaonis Meldensis tanquam suspecta de multro prædicto capta detineretur in prisione domini Regis ; petebant Abbas, et Conventus, nomine dictæ Ecclesiæ dictam feminam seu curiam de ipsa sibi reddi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Femina Franca, Libera, in Capitul. [] 6. ann. 803. cap. 8. Alia notione Femme Franche dicitur in Consuet. Camerac. tit. 1. art. 6. ea quæ feudum possidet ante nuptias acquisitum, vel quod hæreditario jure post nuptias ei obvenit.
P. Carpentier, 1766.
Femina Ligia, Ea dicitur, quæ domino suo, ratione feudi vel subjectionis, fidem omnem contra quemvis præstat. Charta Blanchæ comit. Trec. ann. 1209. in Chartul. Campan. ex Cam. Comput. Paris. :
Dilectus et fidelis meus Symon de Joinville in præsentia mea recognovit se dedisse Ermeniardi uxori suæ in dotalitium medietatem omnium, quæ de me tenebat. Ego vero ad preces ejusdem Ermeniardis et petitionem Symonis ipsam in ligiam Feminam de medietate prædicta recepi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Femina Ludinia. Notitia ann. 874. in Append. ad Marcam. Hisp. col. 797 :
Inveni in breve senioris mei quod pater suus ei dimisit Femina Ludinia, qui fuit parentes istius parentelæ, quem ego prosequor... Unde advenit ista Femina Ludinia in isto breve, qui fuit soror abiæ tuæ.
Haud scio an nomen sit proprium, an accersenda sit hæc vox a Ludices quæ meretrices significat in Gloss. Isid.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Femina Minoflidus, Infimi status, apud Alamannos. Vide Minofledus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Femina Regia aut Ecclesiastica, Quæ Ecclesiæ vel Regis servitio est addicta, in Leg. Ripuar. tit. 16. § 1. Feminæ ad opus Regis servientes, in Capitul. 2. Caroli M. ann. 813. cap. 19.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Femina Reginæ, Reginæ assecla, Dame d'honneur. Recentior est earum institutio, quam ut ad ann. 1255. referatur : puellam ergo, quæ a cubiculo est, intellige, vulgo Femme de chambre.
Pro drapis lanæ pro Regina et Feminis suis xiiixx. lib. xxiiii. sol. iii. den
. apud Dom. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 470. ex Rotulo anni 1255.
P. Carpentier, 1766.
Femina Peccati, Femme de Péchié, Meretrix, scortum, in Lit. remiss. ann. 1386. ex Reg. 130. Chartoph. reg. ch. 109.
Le suppliant avoit transporté un petit lit garni de la maison d'une Femme de péchié
. Aliæ ann. 1459. in Reg. 188. ch. 209 :
Le suppliant trouva une jeune Femme de péchié à laquelle il donna certaine somme d'argent, pour venir coucher avec lui. Une femme de mal recapte ou petit gouvernement,
eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1458. ex Reg. 187. ch. 309. Vide Recaptare. Femina Communis. Vide Haltaus. Glossar. German. col. 484. voce Frauen-Haus.
P. Carpentier, 1766.
Femina Vitæ, sine addito, Eodem significatu, in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 145. Aliæ ann. 1390. in Reg. 138. ch. 224 :
Perrinet Danisy trouva Perrinet de la Croix hostellaint et tavernier, qui parloit moult injurieusement à une Femme de vie, appellée Jeannete d'Orléans, qui se hébergoit, quant il lui plaisoit en l'hostel dudit Perrinet de la Croix, et aussi faisoient toutes les autres Femmes de vie, quivenoient audit lieu. Femme de joye,
appellatione etiam nunc usitata, dicitur in aliis Lit. ann. 1383. ex Reg. 124. ch. 312. De earum vestitu agunt Literæ remiss. ann. 1405. in Reg. 160. ch. 27 :
Icelle Jehannette leur sembloit fermement bien femme dissolue, pour ce qu'elle avoit sa robe lassée au costé et vestue, comme Femmes communes se vestent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In Feminam Recipere, dicitur de domino feminæ hominium recipiente, in Instrumento ann. 1216. apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. pag. 273 :
Dominus Rex... recepit Bl. Comitissam de eodem Comitatu (Campaniæ) in Feminam[] suam sicut de Ballio, et postea Th. filium ejus salvo ballio matris sue de eodem Comitatu in hominem recepit nullo contradicente.
Verum non ubique usitata hæc formula : apud anglos quippe homagium feminarum aliis quam hominum concipitur verbis ; neque enim femina dicet domino, inquit Littleton. sect. 87 :
Jeo deveigne vostre Feme, pur ceo que n'est convenient que Feme dira, que ele deviendra Feme à aucun home, fors que à sa baron, quant ele est espouse.
Vide Hominium.