![[]](img/image.png)
FENATERIA, ut Fenagium, Præstatio feni. Antiquit. Recogn. Capreriarum Regest.
Probus fol. xxix. v° :
Omnes fere ponunt per juramentum, quod quidquid est apud Chevreres est de feudo Comitis et tenetur de eo, quicumque illud teneant, et quod Comes habet abegeriam super omnes homiues omnium Nobilium de Chevreres, et forum quando ducit exercitum, et Fenateriam, et bannum, sicut super homines suos, et quod omnes libere tenen tes de Castellania debent ei cavalcatam, quando opus est ei et sibi placet. Et quod Nobiles de Chevreres habent similiter Fenateriam super homines Comitis, hoc tamen modo quod, si ipsi mittant garsiones vel nuntios suos ad domum hominum Comitis pro Feno ibi capiendo, nec potest capere garsio vel nuntius de feno nisi quantum potest apportare super caput suum. Si autem mittant aliquem cum equo, nec potest capere nisi quantum poterit ponere super collum equi per se sine auxilio alicujus, et non possunt Fenum capere in domo alicujus nisi semel in anno.
P. , 1766.
◊ Seu Jus capiendi fenum.
Charta ann. 1256. in Dalphin. : Item Fenateriam in pia nemoris de Merderel in certis et positis. Item fenateriam in pia nemorîs de Cenonis in certis et positis. Foignée,eodem sensu, in Ch. ann. 1372. ex Chartul. 21. Corb. fol. 265. v°. :
Nuef vingt et dix journaux de terre,.. qui ne doivent Foignées, dismes, etc.Vide infra Fenerium et Fenerius.