« 3 fera » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 434b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERA3
3. FERA, Apri femina : nam et Feros pro apris dixerunt veteres, uti monitum a
Salmasio ad Capitolinum pag. 268. Charta Fundationis Abb. S. Mariæ Santonens. ann. 1047.
apud Sammarthanos :
Statuimus ut quotannis Abbatissa misso venatore suo, quoquomodo poterit, habeat de præfata silva ad recreandum femineam imbecillitatem, aprum unum cum sua Fera, cervum cum cerva, damum cum dama, caprum cum caprea, etc.
Fera Regalis, quam Angli Staggon appellant, in Legibus forestarum Canuti Regis cap. 21.
24. 26. 34. ubi Feræ regales distinguuntur a Feris forestæ ; est autem
Staggon, Anglis Stagge, cervus, cujus venatio regalis dicitur. Feræ majores vocantur in Lege Bajwar. tit. 19. §
7. Observat Nonius ferum, singulariter appellari cervum a
Virgilio lib. 7. Æneid. vers. 489 :
Narrat vero Luithprandus lib. 3. cap. 4. Lanth bertum Mediolan. Archiepisc. Burchardo Suevorum Duci,Pectebatque Ferum, puroque in fonte lavabat.
quasi hoc esset privilegium amoris, concessisse cervum, quem is suo in brolio venaretur, quod nulli unquam nisi carissimis magnisque concesserat amicis.
Feræ Forestæ, in iisdem Legibus forest. cap. 21. 22. 27. ubi aper bestia forestæ
dicitur, non vero capreoli, lepores et cuniculi.
Bestiæ silvestres et omnes aves quæ alias aves capiuntnon vero
lepores et vulpes, in chart. Adam. de Stanelai inter Placit. Johann. reg. in Abbrev. Placit. pag. 93. Ebor. rot. 2. in dorso. Quippe, ut est apud Hyginum in Astronom. lib. 2. pag. 73. nobiles venatores circa lepores non versantur : unde carpitur Callimachus, quod Dianam dixerit leporum sanguine satiari. Libertates villæ de S. Paladio in Biturigib. ann. 1279 :
Per totam dictam forestam... venari poterunt ad omnia animalia ita quidem, si magnam feram, cervum, aprum, capreolum, vel aliam grossam Feram ceperint, tenebuntur eam Præposito vel Servientibus præsentare, etc.Legibus porro Friderici Imp. lib. 2. de Feud. tit. 27. § 5. retia tendere, aut laqueos vetantur omnes,
nisi ad ursos, aut apros, vel lupos capiendos. Aprorum tamen venationem Regibus propriam fuisse insinuat Theganus de Gestis Ludov. Pii cap. 20 :
In mense Augusto, quando cervi pinguissimi sunt, venationi vacabat, usque dum aprorum tempus advenerat.
Feræ Bannitæ, quarum venatio interdicta est, in Chartis ann. 1056. 1065. in Probat. Histor.
Limburg. pag. 29. et apud Zyllesium pag. 40. Alia Henrici Imp. ann. 1049. in Metropoli
Salisburgensi tom. 1. pag. 365 :
Ut nemo absque licentia et voluntate præfati Episcopi successorumque suorum infra prædictos ejusdem foresti terminos banni conclusione vetitos præsumat venari, aut aliquod genus Ferarum, quod in forestarum jure banni interdicitur, lege qualibet, venatoria industria capere, vel decipere.Charta alia tom. 2. pag. 543 :
Ibique erat Bannus Bestiarum prædictorum dominorum.Sed hic agitur de prato, non de silva.