« »
 
[]« Ferancus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 435b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERANCUS
FERANCUS. Rigordus in Philippo Aug. de Franc. :
Quos cum multis post idem Valentinianus præliis attentasset, nec vincere potuisset, proprio eos nomine Francos, quasi Ferancos, i. Feroces appellavit.
Respexit forte Rigordus Belgicum Vranghe, quod est acerbum, asperum, trux, ferox, unde etymon accersit Wendelinus. Vel potius id hausit ab Adone Viennensi in Chronico :
Francos lingua Attica Valentinianus Imperator a feritate et duritia atque audacia appellari primus voluit.
Præfatio ad Legem Salicam :
Gens Francorum inclyta, audax, velox et aspera.
Isidorus lib. 9. cap. 2. de iisdem :
Alii eos a Feritate morum nominatos suspicantur, eo quod bruti sint.
Gesta Francorum cap. 13 de Francis :
Quia populus Ferocissimus est. Feritas barbarica,
in leg. 2. Cod. Th. de Postlim. (5, 5.) Ferocitatem eamdem Gallis ipsis veteribus adscribit Egesippus lib. 2. cap. 9 :
Veniamus ad Galliarum incolas, populos natura Feroces, et naturalibus muris ferociores, etc.