« Fercula » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 435c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERCULA
FERCULA, Quæ pro nuptiis celebratis Curiani seu Sacerdoti ex jure præstabantur, vel ab iis exigebantur, etiam sub excommunicationis pœna.
Vide Missus 1. Charta C. Archiep.
Senonensis ann. 1200. in Tabul. Maurigniacensi n. 79 :
Omne beneficium nuptiarum, sive fuerit in Ferculo, sive fuerit in alia re, etc.Statuta Synodalia Odonis Episcopi Parisiens. cap. 7. § 4 :
Prohibetur districte sub pœna suspensionis, ne ullus Sacerdos aut Capellanus exigat aliquid ante benedictionem nuptialem, sive pro testimonio ferendo, sive pro matrimonio celebrando occasione Ferculorum, quæ debentur pro nuptiis : celebrato autem matrimonio, recipiat Fercula sua, et exigat, si necesse est sicut consuetum est.Id etiam statuitur in Constitutione Odonis Legati contra Simoniacos lata in Concilio Provinciali Syriæ ann. 1254 :
Item et pro officio circa celebrationem nuptiarum impendendo, quoddam Ferculum et duas ampullas vini, vel aliquod simile pretium a nubentibus exigunt et extorquent.Bulla Alexandri PP. ann. 1234. apud Perardum in Burgundicis pag. 434 :
Si autem ultra 4. denarios datum fuerit pro eis, duæ partes erunt Prioris, et tertia pars erit Sacerdotis, et Fercula pro nuptiis celebratis, vel quod datur nomine Ferculorum.De Ferculis nuptiarum vocatis Espaules, in Charta Guillelmi Abb. Floriac. ann. 1296. Vide Verinuptum.
P. , 1766.
◊ Debebantur quoque in
purificationibus mulierum, ut colligitur ex Charta ann. 1178. in Chartul. S. Vinc. Laudun.
ch. 92 : Habebit(presbyter parochiæ)baptisteria, confessiones, refectiones in nuptiis et in purificationibus mulierum constitutas, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ferculare, ut Ferculum, Gall. Mets. Charta Petri Abb. S. Crucis de Talemundo ann.
1366. de officio Aquarii : Item tenebitur dictus Aquarius in vigiliis festorum principalium.... duo Fercularia plenaria ministrare, videlicet in quolibet ferculo tres pecias marlucii, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fercularius, Dapifer, de cujus dignitate in aulis Regum infra dicitur in Senescallus.
Post Heinricum Fr. Reg. Annam Reginam, Philippum Heinrici filium et Regem jam designatum,
Robertum et Hugonem fratres ejus, Rodulfum Comitem, Mainardum Archiep. Senonensem,
Rainaldum Camerarium, Guillermus Fercularius subscribit Chartam, cujus meminit
Mabillonius tom. 4. Annal. Benedict. pag. 552.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ferculatus, Ferculis pastus. Andreas Abb. in Vita S. Johannis Gualberti, Julii tom. 3. pag.
346 : In qua diu penuria ita erant exultantes et gaudentes, velut solent lætari homines ceteri deliciis multiplicibus Ferculati, et opibus nimis ditati.
Ferculum Generale. Charta Joannis Thesaurarii S. Quintini ann. 1094. ex Tabulario Humolariensi Ch.
30 :
Ordinavit etiam caritas eorum, ut in die S. Trinitatis, quæ ante Domini adventum quibusdam in locis celebratur, die scilicet meæ nativitatis, quamdiu viverem, et in anniversaria mei transitus commemoratione refectio eorum uno quolibet generali Ferculo communiter et indesinenter ampliaretur, etc.Vide Generale.