« »
 
[]« 2 feriæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 436c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERIAE1
2. FERIÆ, Singuli dies hebdomadis dicti, ut est apud Hieronymum, non quod in iis feriandi necessitas incumbat, sed a septimana Paschatis, quæ [] erat immunis ab opere faciendo, et feriata. Unde cum sex illi dies post Pascha feriati essent, et ea esset prima anni Ecclesiastici hebdomas, inde factum, ut omnes dies septimanæ vocarentur Feriæ. Lex enim est Constantini M. qui hebdomadas ante et post Pascha, ἀπράϰτους et feriatas sancivit. Sed usus obtinuit, ut posterior tantum esset feriata, ut est in Syn. in Trullo can. 66. Will. Brito in vocabul. MS. :
Feria idem est, quod cessatio, unde et diem solennem antiquitus Feriam appellabant, i. cessabant ab operibus servilibus... Et nota, quod Judæi dies sabbati appellant, nos autem Ferias dicimus, quod omni die feriare, i. cessare a peccato debemus, unde dicimus primam Feriam, sc. diem Dominicum, secundam, tertiam, quartam, quintam, sextam, sabbatum.
Similia habet Joann. de Janua. Tertullianus lib. de Jejunio cap. 2 :
Proinde nec stationem, quæ et ipsæ quidem suos dies habeant, quartæ Feriæ et sextæ.
Primus igitur hebdomadæ dies Dominicus dicitur : qui post sequitur, secunda Feria ; et sic deinceps. Vide Durand. l. 7. cap. 1. n. 10. 11. et Henric. Valesium ad Eusebii lib. de Martyr. Palæstin. cap. 1. Beda in Hymnis :
Nostro more dies Feriæ sunt nomen habentes.
Feria 8. Epiphaniæ Domini, in chart. ann. 1314. ap. Haltaus. Chronol. med. ævi pag. 49. i. e. in octava Epiphaniæ ; Feria 3. proxima ante festum Galli, in chart. ann. 1302. apud Guden. Cod. Diplom. tom. 3. pag. 964. i. e. Die Martis qui præcedit Festum S. Galli.
P. Carpentier, 1766.
Fere, eadem acceptione, in Vita S. Ludov. edit. reg. pag. 310 :
Il fesoit chascun jour chanter messe du jour à haute voiz et à note, convenable à la Fere ou de la feste.
P. Carpentier, 1766.
Feria ad Angelum. Ordinar. MS. eccl. S. Vulfr. Abbavil. xiv. sæc. :
Feria quarta jejunii ante Natale, quæ dicitur ad Angelum.
Ab Evangelio, Missus est Gabriel Angelus, quod in ea feria cantari solet, sic nuncupatur.
L. Henschel, 1840–1850.
Feria Coeci Nati, Quarta post Dominicam Lætare. Dicitur etiam Feria vel Dies magni scrutinii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feriæ de Excepto dicuntur in Ecclesia Ambrosiana juxta Macros in Hierolex. omnes currentes dies ab ultima Dominica Adventus, usque ad Christi Nativitatem, quod majori solemnitate celebrentur.
Feriæ Legitimæ, in Pœnitentiali Romano, Theodori, et Bedæ, crebro occurrunt, verbi gratia :
Si infra 30. annos adolescens fornicationem faciat, tres quadragesimas, et legitimas Ferias... pœniteat.
Id est, jejunet tres quadragesimas, præter Ferias legitimas, seu dies, in quibus indicta sunt jejunia ab Ecclesia, hoc est, Feria secunda, quarta et sexta, quibus jejunare in Ecclesia consuetum erat. Infra :
Presbyter cum puella fornicans, annos quatuor, et tres quadragesimas in anno, et Ferias quartam et sextam in pane et aqua.
L. Henschel, 1840–1850.
Feria Magnificat, Quinta post Dominicam Oculi. Dicitur etiam Salus populi.
P. Carpentier, 1766.
Feria Quinta Magna, Majoris scilicet hebdomadæ, in Tract. pacis ann. 1466. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 209.
L. Henschel, 1840–1850.
Feriæ Rogationum, Dominica Rogate et feriæ duæ quæ eam sequuntur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feria Sexta Magna, Dies Parasceves, Feria sexta majoris hebdomadæ. Miracula B. Simonis de Lipnica tom. 4. Julii pag. 561 :
Incipiens a Feria sexta [] magna usque ad Feriam secundam Paschæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feria Septima, pro Sabbatum, in Vita S. Folcuini Episc. Tarven. sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 628 :
Transiit autem anno Incarnationis Dominicæ octingentesimo quinquagesimo quinto, Indictione tertia, Feria septima vesperascente.
Feria septima major, Vigilia Paschæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feriæ Solemnes, Dies festi, quibus ab opere servili cessandum. Rudolfus in Vita B. Rabani Episc. Mogunt. sæc. 4. Bened. part. 2. pag. 16 :
Dies erat natalitius Sanctorum martyrum Januarii et Magni : præceptum est omnibus... ut ea die a rurali ac servili opere vacarent, diemque festum agerent. Contigit in villa quadam... ut unus eorum... cum suis exiret in agrum,... ceteris solemnes Ferias celebrantibus.
L. Henschel, 1840–1850.
Feria 2. qua cantatur Sicut oculi servorum 5. Idus Martii ann
. 1185. in Gall. Christ. tom. 3. Probat. col. 49. Secunda post Dominicam Invocavit.
P. Carpentier, 1766.
Les Foiriées de Noël, in Lit. remiss. ann. 1390. ex Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 189.
Feriari, Diem festum colere, ab opere servili cessare. Hayto Episc. Basileensis cap. 8 :
Feriandi vero per annum isti sunt dies, etc.
Passim. Active sumitur in Vita B. Meinwerci tom. 1. Junii, pag. 521 :
Et Papiam rediens sanctum Pascha ibidem Feriavit.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Férer, Foirer et Foirier. Stat. eccl. Turon. ann. 1396. cap. 52. ex Cod. reg. 1237 :
Pronuntiandum est laicis, ut sciant tempora Feriandi per annum.
Ubi versio Gall. :
Il est assavoir aus laiz le temps de Férer les festes.
Stat. ann. 1330. inter Consuet. Genovef. MSS. fol. 2. v°. :
Nulz fourbeurs ne peut, ne ne doit au jour de feste, que li commun de ville Foire, fourbir.
Charta ann. 1314. in Chartul. S. Maglor. ch. 54 :
Lequel arbitre..... en pourra ordener..... toutesfois que il li plaira à jour Foirié ou non Foirié.
Occurrit præterea in Lit. ann. 1381. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 594. art. 12.
Feriales, Libri, in quibus conscripta erant festa Martyrum. Epistola Chromatii et Heliodori Episcoporum ad B. Hieronymum de opere Martyrologii colligendo :
Ut famosissimos Feriales de archivio S. Eusebii Cæsareæ Palestinæ Episcopi inquirens, Martyrum ad nos dirigas festa.
Vide Feriale suo loco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feriales Dies, Dies hebdomadis officio Sanctorum vacantes. Constitutiones Cardinalis Mendozæ tom. 4. inter Concil. Hispan. pag. 25. col. 1 :
Celebratur singulis diebus Ferialibus, quæ non sint festa de præcepto, Missa de mane, quæ terminetur ante ortum solis.
Feriatici Dies, Feriæ hebdomadis. Capitul. Caroli M. ann. 813. cap. 28 :
De faidosis hominibus, qui solent incongruas commotiones facere, tam in Dominicis diebus, quamque et aliis solennitatibus, sicuti et in Feriaticis diebus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feriatus Dies, Festivus. Concil. Pisanum tom. 6. Spicileg. Acher. pag. 271 :
Suam convocationem die Feriato indixerunt, scilicet ipso die Sancti Johannis Baptistæ. Feriati dies,
quibus divino cultui vacatur, in Capitul. Caroli C. cap. 8.
P. Carpentier, 1766.
Férable, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1388. ex Reg. 132. Chartoph. reg. ch. 179 :
Après pluseurs choses, fut par ledit Guiot et Regnaut son frere parlé de monsieur saint Gregoire, en disant que c'estoit un glorieux saint, et qu'il avoit esté cordouennier. Voirement estoit il cordouennier, dist ledit Perreau suppliant[]  ; mais sa feste n'est pas Férable.
Unde S. Gregorium, qui Magnus inscribitur, sutoriam artem exercuisse acceperint, penitus ignoro : is tamen hic designatur, cum de eo sermo sit, cujus festum mense Martio celebratur.