« 4 feriæ » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 438b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERIAE3
4. FERIÆ, Constit. S. Pauli Narbon. ann. 1127. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 34 :
Si aliquis minutus fuerit, ipso die et in crastinum suum accipiat conductum. Si vero egrotus fuerit, misericorditer procuretur. Sed si sanus fuerit, suum conductum non abstrahat de Feriis, nisi de causa supervenientium amicorum, et hoc non frequenter faciat, sed in canonica cum fratribus comedat.Perperam hic editum Feriis nemo non videt : sed qua ratione emendandum non ita manifestum est ; forte legendum Serris ; clausum enim Serra sonat, ut videre est in hac voce secunda notione, extra quod cibum efferre raro licebat.