![[]](img/image.png)
1. FERIRE, Appellere, Gall. Aborder, Italis Ferire, Ad locum aliquem
pertingere. Oberti Cancellarii Annales Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 305 :
Pisani cum hoste, quam diu præparaverant, videlicet galeis xxi. Ferierunt ad litus Albinganæ civitatis.Et col. 306 :
Galeæ nostræ in flumine Sicco Ferierunt nocte, et una super alteram currens, etc.Ibid. col. 580. ex Jacobo Auria :
Galeæ vero Pisanorum volentes redire Pisas, quatuor ex eis in gulfo Nebii Ferierunt in terra, nihil mali per Dei gratiam Januensibus alicubi inferentes. Ferire ad terram,ibid. col. 589.