« Fermentacei » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 440c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERMENTACEI
FERMENTACEI, et Fermentarii, a Latinis per contumeliam appellati Græci, quod ex
fermentato pane Corpus Christi conficerent, ut est apud Algerium lib. 2. de Sacr. cap. 10.
et S. Anselmum lib. de Azymo et fermentato cap. 2. ut illi vicissim Latinos
Azimitas vocabant. Rigordus ann. 1201. Fermentarios hæreticos Græcos vocat.
Wibertus in Vita S. Leonis IX. PP. lib. 2. cap. 9 :
Ea tempestate orta est hæresis Fermentaceorum, quæ calumniatur sanctam Romanam sedem, imo omnem Latinam et Occidentalem Ecclesiam, de Azymis vivificum Deo offerre sacrificium.De utroque, azymo scilicet et fermentato, ita Gregorius VII. lib. 8. Epist. 1 :
Nos vero azymum nostrum inexpugnabili secundum Dominum ratione defendentes, ipsorumSic vicissim Græci ipsi azymo vel fermentato pane in sacrificiis uti satis indifferens existimabant. Nicetas Archiepiscop. Nicomediensis apud Anselmum Havelbergensem Episc. lib. 3. Dialog. cap. 19 :(Græcorum)Fermentatum nec vituperamus, nec reprobamus, etc.
Si ergo forte essem, ubi nullatenus Fermentatum habere possem, et azyma præsto et paratum esset, et ego missam cantare, ac Domino sacrificium altaris offerre vellem, ego profecto azyma non horrerem, sed fiducialiter ad offerendum sacrificium Deo immaculatum consecrarem, et fideliter communicarem, etc.