« »
 
[]« Ferrago » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 442a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERRAGO
FERRAGO, Agri portio, in qua non ad frumenti copiam, sed ad viridis tantummodo pabuli saginam, ordeum, vel granum quodvis invicem mixtum seritur. Unde a Latino Ferrago, deducta vox censetur. Papias in MS. Bituric : Ferago, Fruges in herba colore virides. Gloss. MS. Regium Cod. 1013 : Ferrago, viridis, γραστίς. Castellani Herennales vocant, Itali Ferragina, et Ferraina. Vetus Judicatum ann. 1191. apud Catellum lib. 4. Rer. Occit. pag. 491 :
Propter decimas et primitias hortorum, clausorum, et Ferraginum, quorum et quarum quidam homines Carcassonæ decimas et primitias eis dare nolebant.
Infra :
Quidam sunt in hac villa, qui decimas et primitias nobis dare nolunt de hortis, clausis et Ferraginibus.
Codicillus Rostagni de Podio alto, tom. 7. Spicilegii Acheriani pag. 275 :
Volo, quod Prior ... habeat et possideat Ferraginem meam, quæ est prope sanctum Veredimium, quæ dicta Ferrago confrontatur ab Oriente cum quadam via publica, etc.
Infra :
De proventibus dictæ Ferraginis, etc.
Charta ann. 1019. ex Archivo S. Victoris Massiliens. Armar. Aquens. Diœc. ;
Donamus [] duas cartairadas de vinea et Ferraginem ad caminum, et aliam Ferraginem, que est juxta viam, etc
. Charta anni 1196. in parvo Chartul. ejusd. S. Victoris :
Et super gasto quod ruperat W. Bernardi super Ferraginem G. de Torreves, nihil edificent.
Pluries memorantur Ferragines in Archivis ejusdem Abbatiæ : Massiliensibus etiamnum Afferage, fertilis ager est et opimus. Chartular. Aptense fol. 50. verso :
Dono .... Ferraginem unam ad Brusculum et juxta villam semodiatam de vinea unam, et in alio loco Ferraginem unam prope Ecclesiam S. Johannis.
Statuta Massil. lib. 5. cap. 19 :
Si per campos, vel Feragines seminatas, vel hortos laboratos sive cultos transibit equitando, etc.
Vide Columbum lib. 3. de Episc. Sistaricens. num. 24. Guesnaium in Annalib. Massiliensibus pag. 292. 335. novam Gall. Chr. tom. 1. pag. 80. Instrum. col. 1. Append. ad Marcam Hispan. col. 1161. etc.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1139. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 321 :
In Ferragine quoque, quæ viridarium dicitur, etc.
Vide supra Ferragale.
Ferraginalis, Idem quod Ferrago. Charta Veremundi Regis Hispan. apud Ambros. Moralem in Notis ad S. Eulogium :
Et omnes suos hortos, unum in Arvale, et alium in ripa fluminis, et suos Ferraginales ubicunque illos habuit.
Charta Seniofredi Comit. Barcinonensis ann. 961. in Append. ad Marcam Hispan. col 877 :
Concedo.... alodem meum proprium quem habeo in Comitatu Rossilionense...... id est, casas, curtes, et hortos et hortalibus, et ipse Ferraginale, etc.