« »
 
[]« Ferspeken » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 448a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERSPEKEN
FERSPEKEN, Ferspillan. Leges Henrici I. Reg. Angl. cap. 61 :
Nemo potest de feudo domini sui placitare sine eo, nec cogi decet rectum ejus Ferspeken, nec Ferspillan : de omnibus, et quibuscumque causis communibus vel emendabilibus implacitetur aliquis, si petierit, debet habere terminum requirendi et habendi dominum suum, etc.
Apud Somnerum in Glossario Saxonico, færspell occurrit, ubi ex Paraphrasi quadam Saxonica nuntium subitaneum significare subodoratur, ex fær, subitaneus, et spell, nuntius, legatus ; spæce vero, sermonem, causam, litem denotat, unde færspeken, nuntius litis. Hæc discutiant linguæ Saxonicæ peritiores. Apud Wilkins. Forspeken nec Forspillan, quod est Loquendo vel placitando perdere.