« »
 
[]« 1 festagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 451b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FESTAGIUM1
1. FESTAGIUM, Vectigal, aut tributum, quod domino villæ, aut feudi, penditur, pro facultate habendi et exstruendi domum in villa. Nam ut culmen in Lege Salica, pro domo, id est, pars pro toto, usurpatur, sic apud Gallos nostros Fastigium domus, quod Feste dicitur, pro ipsa domo sumtum est : utpote quod eo posito, tunc demum domus appellari, eaque confecta dici possit. Atque ita Fastigium usurpat Charta Hugonis Ducis Burgundiæ pro Communia Coicheiensi ann. 1252. apud Perardum pag. 476 :
Et quod eis præstare debent singuli singulis annis in festo Nativitatis Domini unam gallinam, et 5. solidos pro singulis Fastigiis domorum, et etiam pro foris, etc.
Galli dicerent pour chaque pignon : nam ita domus culmen vocamus. Vide in [] Pinna 4. Libertates Sacri Cæsaris ann. 1327. apud Thomasserium lib. 3. cap. 16 :
Festagium, hoc est, pro le fest cujuslibet domus certam pecuniam, etc.
In Biturig. pag. 422. habetur Fetagium. Charta Petri Comitis Autissiod. pro Habitantibus villam de Malliaco, apud eumdem Thomasserium in Biturig. pag. 709 :
Quinque solidos monetæ Altissiod. pro Festagio domus suæ michi dabit.
Ejusmodi porro Festagium non semel occurrit in veteribus Tabulis. Charta Hervei Comitis Nivernensis ann. 1218 :
Omnes, qui in dictis villis mansionarii sunt, et erunt, singulis annis dabunt singuli de Festagio pro singulis domibus die festo SS. Apost. Simonis et Judæ 5. solid. Turon.
Alia Aimerici Vicecomitis Thoarcensis in Regesto 31. Chartophylacii Regii fol. 110 :
Festagia domorum 20. sol.
Tabularium Constabulariæ Burdegalens. in Camera Comput. Paris. fol. 198 :
Hominibus nostris de Olerone et Hæredibus eorum confirmamus quietanciam de Festagiis, et omnibus tallagiis, et exactionibus, etc.
Regestum Normanniæ signat. P. :
Donant etiam 2. denarios pro Festagio domus quando nova est.
Regestum Andegavense :
Vinagium vero vel vinum, quod de propriis vineis Capituli B. Martini sumitur ultra Ligerim, per Ligerim liberum debet habere transitum, quod nihil pro eo debet dari, exceptis consuetis Festagiis, quæ dat Decanus.
Regestum Philippi Aug. fol. 69 :
De fructu forestæ unaquæque mansura prædicta debet capere in tribus annis unum charetil per manum forestarii, donando singulis annis sex garbas, et pro Festagio domus suæ : quando facit eam novam, aliquis istorum donat forestario 12. den.
Charta Alphonsi Comitis Pictav. pro Libertatib. Rupellæ :
Sciatis, nos dedisse.... quietantiam de Festagiis et omnibus talliagiis et exactionibus et de omni pedagio, tam in villa nostra de Rupella, quam alibi, etc. Festagium Blesense,
in Charta ann. 1244. apud Hubertum in Hist. S. Aniani Aurelian. et in alia ann. 1240. in Probat. Hist. Blesensis pag. 16. Festagium Castriduni, in Chartul. B. Magdalenæ Castrodun. fol. 12. verso. Festage, in Consuetud. Dunensi art. 26. 27. 28. Bituric. tit. 6. art. 3. de Menetou art. 19.
Id præterea juris distinctius exponitur in Charta Roberti Comit. Drocensis ann. 1272. in Tabul. Castelli Lidi (Château du Loir) fol. 69 :
Sachent tuit que comme nous eussons en nostre ville dou Chasteau dou Loir taille sus nos bourgois, et sus lour mesons de nostre ville devant dite, et nous aions entendu et esgardé dou conseil de prodes homes le preu de nostre ville dite, Nous voulons et ottroions desmes en avant, que la ville dou Chasteau dou Loir devant dite, et les mesons et les appentis, qui sont et qui pourront estre dou tousjours à venir, soient mis à Festage. C'est à sçavoir que chescun borgeois, ou autre qui aura meson, ou apentis en nostre ville, soient tenus rendre à nous, et à nos heirs, chescun an trois sols de Festage de Tournois, ou monnoie courant, et l'apentis des oit derniers Tournois, etc.
Adde Perard. in Burgund. pag. 405. et Chopinum de Sacra Polit. lib. 3. tit. 4. n. 12. Vide Festum 5.
P. Carpentier, 1766.
Declarat. super privileg. Calvimont. ann. 1338. in Reg. 71. Chartoph. reg. ch. 155 :
Comme il soit convenu oudit privilege, que pour tant de maisons, comme lesdiz habitans ont en la ville de Chaumont, il nous doivent rendre pour chascune, chascun an à certain jour, six deniers sus peine d'amende ; et imposoient [] lesdiz réformateurs ausdiz habitans que par leur malice il avoient ladite redevance raportée aus festes des maisons tant seulement, en amenuisant et usurpant à nostre dommage la cense des autres maisons, chambres et berthesches et autres, qui toutes sont maisons où l'en puet habiter.
Ex quibus apertum est censum pro domibus exolvendum, latius patuisse, quam vectigal, quod Festagium nuncupabant : hoc quippe pro qualibet domo unicum exsolvebatur ; census vero pensitabatur ab omnibus, qui in una eademque domo manebant, patribusfamiliæ. Quod innuit eadem Charta :
Pour une chascune maison, en laquelle on tendra feu et ménage en laditte ville et parrochage, et y aura chief d'ostel, celui à qui la maison sera, nous paiera six deniers tant seulement par an pour cause de cens ; et se en une maison a plusieurs chiefs d'ostel, chascun chief a son conduit, ou a son ménage, pour un chascun chief d'ostel, celui à qui la maison sera, nous paiera six deniers par an pour cause de cens.
Idem est ergo census ille domorum atque Foagium 1. seu Census, qui pro singulis focis exigebatur, sive in una essent domo, sive in diversis domibus ad discrimen Festagii, quod unicum pro domo, quantacumque esset, pensitabatur, modo unus in ea habitaret pater-Familias.