« »
 
[]« 2 festivare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 453a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FESTIVARE2
2. FESTIVARE, vel Festinare, Convivio excipere apud Cantipratanum. Vita S. Erconwaldi Episcopi tom. 3. Aprilis pag. 785 :
Et ad orandum Deum dilectumque ipsius Erkonwaldum aliis Festivantibus, tu solus non attendis.
Gesta Trevir. Archiepisc. apud Marten. tom. 4. Ampliss. Collect. col. 389 :
Ibidem continue ipse Rex cum principibus, et nobilibus, totoque vulgo, specialiter in die Natalis Domini solemnissimam habens curiam convivando Festinavit.
In Vita Balduini Lutzemburg. Archiep. Trevir. lib. 2. cap. 3. 13. lib. 103. cap. et in Statutis. Collegii Navarræi Parisiensis apud Jo. Launoium in Histor. ejusdem collegii pag. 30.
Festiver, Festiner, Festin. Vox ducta a festis, in quibus Christiani mutuis se conviviis, quæ Agapas vocabant, excipiebant : de quibus S. Augustin. Epist. 64 :
Comessationes et ebrietates, ita concessæ et licitæ putantur, ut in honorem etiam beatissimorum Martyrum, non solum per dies solennes, (quod ipsum quis non lugendum videat, qui hæc non carnis oculis inspicit) sed etiam quotidie celebrentur.
Infra :
Cum istæ in cœmeteriis ebrietates et luxuriosa convivia non solum honores Martyrum a carnali et imperita plebe credi solent, sed etiam solatia mortuorum.
Vide eumdem l. 1. de Morib. Eccles. Cathol. cap. 34. Cumeanum de Mensura pœnitentiæ cap. 1. initio, et quæ observat Savaro ad Sidonii lib. 4. Epist. 15. lib. 5. Epist. 14. et in voce Agape.