« Ff » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 481b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FF
FF. Litteræ quibus Libri Digestorum notantur a JC. quæ nullam habere rationem,
esseque omnino ex Notariorum invento, id est, qui notis scribebant, censet
Cujacius lib. 12. Obser. cap. 40. Vide aliorum conjecturas in Lexico Juris, et apud
Sebast. Cobarruviam in Thesauro Linguæ Castellanæ verbo Digestos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Horum omnium longe
probabilior videtur Ferandi Adduensis conjectura qui in Explicat. in Pandectas tom. 2.
Thesauri Jur. Rom. col. 505. Antiquos duplici ll usos fuisse putat ; quod duplici
ff simillimum est. Hac vero notula quinquaginta Pandectarum libros, vel Libros
legum, vel etiam melius Leges tantum significare volebant. Et quidem certum est Leges
scribi solitas per duplex LL. Est littera D cum linea transversa. Vide Savin. Histor. Jur. Roman. med. tempor.
tom. 3. cap. 22. § 163. Nec minus arridet ejusdem Ferandi opinio circa
notam paragraphorum §. Existimat igitur scriptores cum Legem aliquam longiorem citare
vellent, ut facilius locum demonstrarent, subcapite vel primas tantum litteras
scripsisse in hanc formam sc, qua nunc paragraphum significamus. Plura vide apud
eumdem loco citato.◊ FF. In Testamento S. Fulcranni Episc. Lutevensis apud Bollandum 13.
Febr. binæ hæ litteræ exaratæ conspiciuntur, quæ cibi, vel potionis, aut alterius rei
cujuspiam mensuram denotant, n. 5 :
Et per singulos annos ad festivitatem S. Genesii donet Canonicis ad collationem ff. tres de pulmento, et ff. duos de vino.Occurrit ibi pluries. Ita non semel in Tabulario Ecclesiæ Brivatensis, ubi hæ litteræ non sunt FF. sed SS. cum linea transversa : et sane sic restituendæ apud Bollandum, significantque sextarium, aut sextarios, ut observat non semel Jacobus de Partibus in Notis ad Alexandrum Iatrosophistam, præsertim ad cap. ult. libri 3.