« »
 
[]« Fideimanus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 486a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FIDEIMANUS
FIDEIMANUS et Fideles-Manus, Viri probatæ fidei, quibus rei promissæ executio mandatur. Charta ann. 1067. apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 72 :
Tradidi Sprimont pro Genape in Fideimanus ad opus Ecclesiæ, si aut in itinere mortuus, aut reversus Genape Ecclesiæ non solidarem, et mutuata non restituerem. Fideimanus hi sunt, Fiezelinus et Albertus de Braz, Adelardus de Hamne. Fidejussores hi sunt, Francho frater Alberici, Warnerus, etc.
Instrum. Rodulfi Præpositi S. Johannis Leodiensis ann. 1177. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 905 :
Ex his omnibus diligenter procurandis Fideles-manus Decanum Magistrum Benedictum, Nicolaum de Superioriponte et Julianum Cellerarium consensu Ecclesiæ adhibuit... ut horum trium quasi funiculo triplici, sollicitudo rei constitutæ indissolubilis et sufficiens, gratia Dei cooperante, permaneat.