« »
 
[]« Fidelitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 487b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FIDELITAS
FIDELITAS, Fides, quam quis Regi suo vel Principi servare debet, subditus, qui et Fidelis, potissimum. Fidelitatem Regi promittere, in Capitularib. Caroli M. lib. 3. cap. 8. 88. in Capitul. Caroli C. tit. 32. cap. 2. 3. tit. 39. cap. 4. Apud Marculfum lib. 1. form. 40. etc. Produnt formulam sacramenti fidelitatis Regi a subditis facti, eadem Capitularia Caroli C. tit. 13. cap. 13 :
Ego illi Karolo Hludowici et Judith filio ab ista die in ante Fidelis ero secundum meum savirum, sicut francus homo per rectum esse debet suo Regi. Sic me Deus adjuvet et istæ reliquiæ.
Habetur aliud paulo prolixius fidelium sacramentum tit. 22. cap. 1. Ubi observandum, fidelitatem Regi fieri per sacramentum, quod ei proprium fuit. Capitulare 2. et 4. ann. 805. cap. 9 :
De juramento, ut nulli alteri per sacramentum Fidelitas promittatur, nisi nobis, et unicuique proprio seniori ad nostram utilitatem et sui senioris.
Fidelitas, Anglis Fealtie : nostris Feauté : Fiduciam Angli appellant, inquit Cowellus lib. 2. tit. 3. § 13. Est autem servitus realis a quolibet feudatario domino in ipsa institutione præstanda. Fulbertus Carnotensis :
Fidelitatem dicimus jusjurandum, quod a vassallo præstatur domino. Jusjurandum Fidelitatis vassallaticæ,
apud Radericum lib. 2. de Gestis Frider. cap. 20. Sacramentum Fidelitatis jurare, in Capitul. 3. ann. 789. cap. 2. ubi habetur ejus formula. Jurare Fidelitatem, apud Simeonem Dunelmensem lib. 3. de Dunelmensi Eccles. cap. 22. et in Hist. Angl. ann. 1086. Fidelitatem facere et hominium, apud eumdem Radevicum lib. 1. cap. 11. Faire feute et homage, apud Guillelmum Tyriens. Archiep. in Hist. Belli sacri. Faauté, in Charta Otton. comit. Burg. ann. 1242. inter Probat. tom. 2. Hist. Burg. pag. 15. col. 2 :
Dovent audit dux de Bergoigne faire Faauté et légée des ces quatre chastiaus. Foyauté,
in Lit. Bald. Bellim. ann. 1299. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1311. Fueté et loiauté, in Chron. S. Dion. tom. 8. Collect. Hist. Franc. pag. 326. Fouté, in Ch. ann. 1240. ex Chartul. S. Joan. Laudun. Unde Foutu chevalier dicitur, qui fidem sacramento firmatam non servat, in Lit. remiss. ann. 1416. ex Reg. 169. Chartoph. reg. ch. 448 :
Berthelemy Gentil dist de Maugiron d'Eistsac chevalier, qu'il estoit un faulx, mauvais, traitre et fuitif et Foutu chevalier.
Differt tamen Fidelitas ab homagio, etsi homagio adjunctum sit sacramentum fidelitatis, ut est apud Nicol. Uptonum lib. de Militari Officio cap. 18 :
Differt homagium a Fidelitate, quia homagium est ille actus præstationis juramenti cum sua solemnitate, et fit in principio ; sed Fidelitas est obligatio permanens, habens perseverantiam et tractum temporis, etc.
Clarius Littleton. sect. 91. et 92 :
Fealti idem est, quod Fidelitas en Latin. Et quant franc tenant fera Fealtie à son Seignior, il tiendra sa maine dexter sur un lievr, et dirra issint : Ceo oyez-vous, mon Seignior, que jeo à vous serra foyal et loyal, et foy à vous portera des tenemens, que jeo claim à tener de vous, et que loyalment à vous ferra les customes et services queux faire à vous doy as termes assignés, si come moy aide Dieu et les saints ; et basera le lievr, mais il ne genulera, quand il fait Fealty, ne ferra thiel humble reverence, comme [] avant est dit en homage. Et graund diversitié y ad pour enter feasans de Fealtie et de homage. Car homage ne poit estre fait fors que al Seignior mesme, més le Senechal de Court le Seignior, ou Bailife, puit prendre Fealtie pour Seignior.
Diximus fidelitatis sacramentum adjunctum esse homagio, quod verum est, si quidem vassallus primo homagium facit domino, deinde fidelitatis sacramentum. Utriusque formulas et discrimen sic observat Bracton. lib. 2. cap. 25. § 8 :
Sic debet homagium facere : debet quidem tenens manus suas utrasque ponere inter manus utrasque domini sui,... et debet dicere : Devenio homo vester de tenemento, quod de vobis teneo, et Fidem vobis portabo de vita et membris et terreno honore contra omnes gentes, etc. Et statim post faciat domino suo sacramentum Fidelitatis, hoc modo : Hoc audis, Domine N. quod fidem vobis portabo de vita et membris, corpore et catallis et terreno honore, sic me Deus adjuvet et hæc sancta Dei Evangelia. Et quidem hoc adjiciunt in sacramento, et bene, quod fideliter et sine diminutione, contradictione, vel impedimento et dilatione injusta, terminis statutis faciet servitium domino suo et hæredibus suis.
Ita Fleta lib. 3. cap. 16. § 21. Adde Littleton. sect. 88.
Ex quibus patet homagii et sacramenti fidelitatis discrimen : ac homagium quidem fieri a vassallo, genibus flexis, manibus in domini manusimmissis : sacramentum vero fidelitatis a vassallo stante, et tactis sanctis Evangeliis. Charta ann. 1229. apud Marcam lib. 8. Hist. Beneharn. cap. 22. n. 2 :
Recog noscimus, quod vos nobis fecistis homagium, et præstitistis insuper Fidelitatis juramentum, sicut vestri antecessores nostris prædecessoribus sunt facere consueti.
Charta ann. 1247. apud Sammarthanos in Episcopis Aptensibus :
Et corporale nobis fecit homagium, suscipientibus per nos et successores nostros, ponendo manus proprias infra nostras : et promittens jurejurando supra sancta Dei Evangelia Fidelitatem nobis servare, prout in formula Fidelitatis exprimitur, videlicet incolume, tutum, utile, honestum, facile, possibile.
Charta homagii ann. 1310. ex Schedis Præsid. de Mazaugues :
Recognoscunt... homagium ei facere et Sacramenta Fidelitatis, scilicet tutum, incolume, honestum, utile, facile et possibile.
Sed et inde observare est, homagium et Fidelitatem passim simul jungi. Fridericus I. Epist. ad Ottonem Frising. Episcop. :
Hominio et Fidelitate nobis facta coronam regni de manu nostra Petrus Rex Danorum suscepit.
Idem Otto lib. 1. de Gestis Frider. cap. 2 :
Ad pedes Imperatoris, satisfactionem offerens, humiliter Dux venit hominiumque sibi cum sacramento Fidelitatis exhibens, Ducatum ab illo suscepit.
Radevicus lib. 1. cap. 2 :
Tunc ad curiam venientes, Friderico Fidelitatem fecerunt atque hominium, et beneficia de manu illius susceperunt.
Apud Petr. Blesensem Epist. 102. Homagia et Fidelitates. Apud alios, Homagia Fidelitatis. Trithemius cap. 20 :
Cum honore magno suscipitur, et Homagio Fidelitatis suscepto per dies septem commoratus, etc.
Jo. Beka in Ottone IV. Episcopo Traject. 36 :
Accedentes quoque singulatim Primates ad regale solium præstiterunt eidem debitæ Fidelitatis Homagium.
Ptolomæus Lucensis ann. 1126 :
Rogerium Siculum facto sibi homagio, Juramento Fidelitatis firmato, ipsum de Ducatu Apuliæ et Siciliæ investivit.
Fidelitatis astrictus homagio, apud Albertin. Mussatum. Homagium [] et Fidelitatem ligantiæ facere, apud Matth. Paris ann. 1257.
Sunt quidam hæredes, inquit Bracton. lib. 2. cap. 35 :
qui tenent ad homagium faciendum, et ad sacramentum Fidelitatis :
quidam tantum ad sacramentum fidelitatis secundum diversitatem tenementorum. Verbi gratia de tenemento, quod tenetur ad terminum, non fit homagium, sed tantum fidelitatis sacramentum. Rursum de socagio villano nullum omnino competit homagium, sed fidelitatis sacramentum.
Homagium Minor facere potest ;
nullum tamen juramentum Fidelitatis, antequam ad ætatem pervenerit, præstabit.
Idem n. 4. et Fleta lib. 3. cap. 16. § 14. Nam ut est in Regiam Majestatem lib. 2. cap. 60. § 2 :
Tenetur dominus recipere homagium recti hæredis, sive fuerit infra ætatem hæres ipse, sive plenam habuerit ætatem, dummodo masculus sit.
Recepto vero homagio idem hæres in ipsius domini custodia remanebit, donec plenam habuerit ætatem. Ibid. cap. 68. In aliquot Consuetudinibus municipalibus ætas faciendi homagium definitur annus vigesimus completus, in Aurelianensi art. 24. in Dunensi art. 12. in Consuetudine Castelli Novi art. 44. in Arvernensi cap. 22. art. 28. decimus quartus pro masculis, et duodecimus pro feminis in Peronensi art. 58. decimus quartus in feminis in Aurelianensi d. art. 24. Statutum Baronum Andegavensium et Cenomanensium mense Maio ann. 1246. in Tabulario Andegavensi Cameræ Comput. Parisiens. fol. 32 :
Est autem ætas hæredis masculi faciendi homagium domino, et habendi terram suam, quam cito hæres ingressus fuerit vicesimum primum annum.
De nobilibus vero puellis hæredibus sic ibidem statuitur :
Ordinavit, quod femina non maritata postquam quintum decimum annum compleverit, habeatur legitimæ ætatis ad faciendum homagium domino, et ad habendam terram suam.
At quoad masculos, ea Statuta spectant potissimum sacramentum fidelitatis, quod feminæ non præstant, ut infra docemus : ita quod si contingeret Minorem homagium facere, non ideo a custodia domini seu alterius liberatur. Sic Philippus Augustus mense Aug. ann. 1214. et Girardus Episcopus Catalaunensis mense Sept. ejusd. anni Theobaldum Comitem Campaniæ ad homagium admisere,
salvo dotalitio Blanchæ Comitissæ matris, et salvo ballio Comitatus Campaniæ et Briæ, quod debebat tenere, donec filius ejus haberet 21. annos, de quo idem Theobaldus exire non posset ante prædictum ætatis annum, nisi per eam, et de voluntate illius.
At Consuetudines nostræ aliquot municipales sacramentum fidelitatis non admittunt, nisi in homagiis ligiis. Turonensis art. 115 :
Le vassal doit faire hommage simple à son Seigneur, nue teste, les mains jointes, et le baiser : et celui, qui doit hommage lige, le doit faire mains jointes sur les Evangiles, nue teste, desceint, et le baiser en faisant les sermens requis.
Id ipsum statuitur in Andegavensi art. 138. in Cenoman. art. 150. et in Pictavensi art. 113. Formulam sacramenti fidelitatis describunt Andegavensis art. 138. et Cenomanensis art. 150.
Fidelitatem cum Affidatione Facere, non vero homagium, tenetur maritus de dote, quam uxor de priore marito habet, ex Regiam Majest. lib. 2. cap. 48. § 10. Ubi cum affidatione idem valet, ac sub fidei vel sacramenti interpositione, eod. lib. cap. 57. § 10. quo loco [] dicitur fidelitas præstari dominis a mulieribus et earum hæredibus, sub eadem forma et iisdem verbis, quibus homagium fieri solet. Et cap. 29. § 3. ejusdem libri :
Feminæ de jure nullum homagium facere possunt, licet plerumque Fidelitatem dominis suis facere solent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fidelitates Tenere, f. Sacramenta fidelitatis pro Domino capitali recipere. Charta ann. 1205. tom. 8. Spicileg. Acher. pag. 224 :
Et ego Bernardinus bajulus Domini Regis qui etiam teneo Fidelitates prædictorum castrorum.
Fidelitatem, non vero homagium, Regi faciunt Episcopi consecrati de Baroniis suis eleemosynatis, seu de Regalibus : ratio est, quia non proprio, sed alieno nomine, scilicet Dei et Ecclesiæ terras possident et tenent. Vel quia de feudo et eleemosynato non fit homagium, ut est in Regiam Majest. lib. 2. cap. 64. 65. et apud Bractonum lib. 2. tract. 2. cap. 35. § 4. Ubi additur, electos in Episcopos ante consecrationem homagia sua facere consuevisse. De sacramento fidelitatis, Regibus ab Episcopis præstito, multa habet Juretus ad Epist. 35. et 190. Ivonis Carnot. Formulæ illius exstant in Privilegiis Ecclesiæ Hamburg. pag. 199. 200. in Concil. Dusiac. I. part. 1. cap. 5. part. 2. cap. 32. 33. etc. Porro sacramentum fidelitatis Regi tenentur facere Episcopi
infra 40. dies post susceptionem Regalium
, ut est in Charta S. Ludov. Regis mens. Febr. ann. 1260. pro Episcopo Aurelian. in 30. Regesto Archivi Regii Chr. 471. Vide Jacob. Petitum ad Pœnitentiale Theodori pag. 476. 477. Describitur formula hujus Sacramenti in Regesto nigro Castelleti Parisiensis, hisce verbis :
C'est la maniere, et comment les Prelats et gens d'Eglise font serment de feauté au Roy nostre Seigneur. Il convient ausdits Prelats et gens d'Eglise mettre la senestre main sur le pis, et la dextre sur le livre et l'estole au col. Vous jurez sur les saintes Evangiles de Dieu et par vos ordres, que vous serez loiaux et feaux au Roy de France, nostre Seigneur, qui cy est, et à ses Successeurs Roys de France, son honneur, son Estat, son corps, ses membres, et son heritage, vous lui garderez contre toutes personnes, qui peuvent vivre et mourir, et se conseil vous demande bon et loyal, vous lui donnerez, et se le sien vous dit, vous lui celerez, et ainsi vous le jurez. Et puit doit le Prelat baiser le livre.
Hodie vero paulo aliter concipitur.
Sed et Presbyteri omnes fidelitatem tantum, non vero hominium faciunt dominis Laicis, etiam de propriis feodis. Concilium Claromontanum, et Epistola Synodi Rotomagensis ann. 1095. apud Ordericum Vital. lib. 9. pag. 722 :
Nullus Presbyter efficiatur homo Laici, quia indignum est, ut manus Deo consecratæ mittantur inter manus non consecratas : quia est aut homicida, aut adulter, aut cujuslibet criminalis peccati obnoxius. Sed si feudum a Laico Sacerdos tenuerit, quod ad Ecclesiam non pertineat, talem faciat ei Fidelitatem, quod securus sit.
Sigebertus ad ann. 1176 :
Episcopi vero et Abbates homagium non fecerunt, sed sacramento se constrixerunt.
Formulam sacramenti fidelitatis sex includere supra attigimus, ex Charta ann. 1247. videlicet
incolume, tutum, utile, honestum, facile, possibile
. Quod ex Epistola 101. Fulberti Episcopi Carnotensis fluxisse probabile est, quæ inserta a Gratiano 22. q. 5. de Forma, in qua hæc ille scribit ad Guillelmum Aquitanorum Ducem :
De Forma Fidelitatis[] aliquid scribere monitus, hæc vobis quæ sequuntur, ex librorum auctoritate notavi : Qui domino Fidelitatem jurat, ista sex in memoria semper habere debet : incolume videlicet, tutum, honestum, utile, facile, possibile. Incolume videlicet, ne sit domino in damnum de corpore suo. Tutum, ne sit et damnum de secreto suo, vel de munitionibus, per quas tutus esse potest. Honestum, ne sit ei in damnum de sua justitia, vel de aliis causis, quæ ad honestatem ejus pertinere videntur. Utile, ne sit et in damnum de suis possessionibus. Facile, vel possibile, ne id bonum, quod dominus suus leviter facere poterat, faciat ei difficile : neve id, quod possibile erat, reddat ei impossibile. Ut autem fidelis hæc nocumenta caveat, justum est, sed non ideo sacramentum meretur. Non enim sufficit abstinere a malo, nisi fiat, quod bonum est. Restat ergo, ut in eisdem sex supradictis consilium et auxilium domino suo fideliter præstet, si beneficio dignus videri vult, et salvus esse de Fidelitate quam invenit. Dominus quoque fideli suo in his omnibus vicem reddere debet ; quod si non fecerit, merito censebitur malefidus, sicut ille, si in eorum prævaricatione vel faciendo vel consentiendo deprehensus fuerit, perfidus et perjurus.
Quorum quidem sex verborum explicatio inserta iisdem habetur verbis in homagio ann. 1296. apud Columbum lib. 3. de Episcop. Vasion. n. 26. Charta Raym. VII. comit. Tolos. qua concedit in feudum R. de Baucio castrum et villam Camareti ann. 1237. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 382. Vide mox ad lineam Communis. Adde aliam ann. 1246. apud Sammarthanos in Episcopis Aptensibus. Huc etiam referri possunt Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 5 :
Omnis homo fidem det domino suo de vita et membris suis, et terreno honore, et observatione consilii sui per honestum, et utile, fide Dei salva, et terræ Principis salva, etc.
Vide Glanvillam lib. 7. cap. 18. Rastallum in V. Homage, et Spelmannum in voce Fidelitas. In Statutis antiquis Cartusiensib. part. 2. cap. 32. § 2 :
Nolumus, quod domus nostri Ordinis recipiant homagia, sed Fidelitates fide et juramento vallatas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Huic veteri sacramenti fidelitatis formulæ, quam bardis Longobardisque hominibus dignam vocat Hotomannus, alia successit, in qua omissis iis sex verbis, horum tamen tacita fiebat mentio in hunc modum :
Omnia et singula adimplebit... et observabit quæ in Capitulo de Forma antiqua et nova sacramento Fidelitatis comprehenduntur,
ex Charta homagii ann. 1480. inter Schedas Præsid. de Mazaugues. Vide Salvaingum de Usu feud. cap. 4. et lib. 2. de Feud. tit. 5. 6. et 7.
P. Carpentier, 1766.
Iis sacramenti fidelitatis formulis addenda videtur illa, quæ legitur in vet. Cæremon. B. M. Crassens. Ms. :
Juro ego Willelmus filius, qui fui Stephaniæ feminæ, tibi Leone abbati, filius qui fuisti Stephaniæ feminæ, quod de ista hora in antea vel deincebs fidelis ero tibi de tua vita et de omni tuo honore per directam fidem sine tuo engan, sine fraude et malo ingenio et sine ulla deceptione, me sciente, per Deum et hæc Sancta sanctorum, et talem conventionem facio ego et filius meus Gausbertus, ut post mortem meam filius meus firmiter, sicut ego, juret abbati S. Mariæ sine avere.
P. Carpentier, 1766.
Hominio præstito eoque altera die recognito seu pro rato habito, subsequebatur fidelitatis sacramentum, ut docet Charta ann. 1236. ex Reg. 30. [] Chartoph. reg. ch. 142 :
Jacobus Dei gratia illustris rex Aragonum... recognovit se eidem (episcopo) præcedenti die homagium sibi fecisse,... et statim facta recognitione homagii, dictus dominus rex dom. Johanni de Montelauro episcopo supradicto et ecclesiæ Magalonensi præpositis super altare S. Firmini in Montepessulano, Corpore Jesu Christi, cruce, reliquiis et textu Evangeliorum aperto, sacrosanctis Evangeliis manu tactis, sacramentum Fidelitatis in modum præstitit subsecutum : Audi tu Johannes episcope Magalonensis, ego Jacobus Dei gratia rex Aragonum et Majoricarum, comes Barchinonæ et Urgelli et dominus villæ Montispessulani, filius quondam Mariæ illustris reginæ Aragonum et dominæ villæ Montispessulani, ab ista hora inantea personam tuam non capiam, vitam et membra tua tibi non tollam, nec homo nec femina meo consilio vel meo ingenio ; et si in illo honore, quem tu hodie habes et possides, et canonici Magalonenses habent et possident in communia, vel inantea tu acquisieris et canonici Magalonenses acquisierint, ego Jacobus tollerem vel forisfactum ibi facerem, cum tu me açomonras per sacramentum, vel si præsens non fueris aut ecclesia Magalonensis tum forte episcopum non habuerit, præpositus vel prior Magalonensis consilio capituli Magalonensis me çomonra per sacramentum, infra xl. dies cabalmen o rendrai o zo emendarai, vel ad tuam voluntatem m'en contenrai et ad mercedem canonicorum similiter, et si homo vel femina in illo honore, quem tu habes et possides, et canonici habent et possident, vel inantea tu acquisieris vel canonici acquisierint, tibi vel canonicis aliquid tolleret vel forisfactum faceret, si per me illud reddere nollet, vel directum tibi et canonicis facere nollet, cum tu me çomonras per sacramentum, aut si præsens non fueris, vel ecclesia Magalonensis tunc forte episcopum non habuerit, præpositus vel prior Magalonensis cum consilio capituli Magalonensis me çomonra per sacramentum, tibi et canonicis Magalonensibus adjutor ero sine enganno, sicut in hac carta continetur, et clericus legere et intelligere potest, et ita tenebo et adimplebo sine omni enganno, me sciente, tibi præfato Johanni de Montelauro Magalonensi episcopo et catholicis successoribus tuis, et canonicis Magalonensibus præsentibus et futuris. Sic Deus me adjuvet et istæ sanctæ reliquiæ et sancta Dei Evangelia quæ corporaliter manu mea tango.
Vide infra in Hominium.
P. Carpentier, 1766.
Communis vero parque omnino erat dominum inter et vassallum fidei professio : nam ut fidelitatem domino vassallus, ita et vassallo dominus personam illius, et feuda, ac in iis jura se conservaturum pollicebatur. Charta ann. 1337. in Reg. 101. Chartoph. reg. ch. 103 :
Promittens dictus dom. Lambertus pro se et suis hæredibus et successoribus per pactum expressum solemni stipulatione vallatum et super sancta Dei Evangelia per eum corporaliter tacta juravit dicto dom. dalphino præsenti, suo ac hæredum et successorum suorum nomine stipulanti, quod ipse erit perpetuo bonus et fidelis vassallus dicto dom. dalphino et suis, pacta, conventiones et conditiones prædictas, et alia quæ bonus homo facere et servare tenetur bono domino suo, faciet et servabit, omniaque et singula, attendet, complebit et inviolabiliter observabit dicto dom. dalphino et suis, quæ in sex capitulis fidelitatis, videlicet incolume, tutum, honestum, utile, [] facile, et possibile, et in quibuscumque aliis capitulis formæ fidelitatis novæ et veteris continentur. Dietus vero dom. dalphinus pro se et suis hæredibus et successoribus universis et singulis promisit pacto expresso, solemni stipulatione vallato, et supra sancta Dei Evangelia tacta corporaliter juravit dicto dom. Lamberto præsenti, stipulanti et recipienti pro se et suis hæredibus et successoribus prædictam infeudationem et donationem in feudum, ac omnia et singula pacta, conventiones et conditiones prædictas omni tempore perpetuo ratas, gratas et firmas habere, attendere et servare, ac eas et ea attendere et complere, ac vicem pro vice reddere dicto dom. Lamberto, hæredibus et successoribus ejus, et nullo tempore contra facere vel venire, nec alicui contravenienti seu contravenire volenti consentire, juris vel facti aliqua ratione.
Vide in Hominium.
P. Carpentier, 1766.
A fidelitatis sacramento eximebantur vassalli, nisi contrarius reclamaret usus, cum feudum a marito uxori testamento concedebatur. Testam. ann. 1142. apud Murator. in Antiq. Estens. pag. 330 :
Volo ut uxor mea Aichiva habeat totum illud, quod habeo in curte Urbanæ, ita tamen hoc, quod in feudo est, vassalli teneant ab ea sine Fidelitate, excepto si ille vassallus est, qui per medium mansum, vel per unum, vel per duos, usus sit facere Fidelitatem.
P. Carpentier, 1766.
Fidelitas Jurata, Sacramentum fidelitatis. Reg. feud. Aquit. in Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 21. r° :
Pro quibus omnibus debet (Guil. Ramundi de Genciaco) facere dicto dom. regi homagium ligium, Fidelitatem juratam, et facere jus et recipere coram eo et suo mandato.
P. Carpentier, 1766.
Fidelitas Villæ, Sacramentum fidelitatis a cive præstitum. Charta commun. Clarim. ann. 1248. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 600. art. 9 :
Si quis vero Fidelitatem villæ fuerit ementitus, vingt cinq solz persolvet pro emenda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Alia erat formula fidelitatis quam Decani rurales Archidiaconis præstabant de conservando eorumdem jure. Hujus fidelitatis meminit Charta ann. 1201. e Chartular. Meld. :
Talem ordinacionem fecimus, quod rurales Decanos Meldensis Episcopus, Archidiaconis inconsultis, possit eligere, instituere et mutare, salva tamen Fidelitate quam de conservando jure Archidiaconorum consueverunt præstare.
Fidelitatem quoque exigebant beneficiorum ecclesiasticorum patroni ab iis in quos ea conferebant. Charta ann. 1177. ibid. :
Set antequam curam animarum ab Episcopo percipiat, ad nos mittetur facturus nobis Fidelitatem in nostro capitulo, quod nullam irrogabit vel consentiet irroganti nobis injuriam vel dampnum super rebus quas in parochia ejus habemus.
Eam denique jurabant Capellani Parochis in quorum districtu capellaniam possidebant. Charta ann. 1216. ibid. :
Capellanus per Episcopum institutus jurabit in institutione sua Fidelitatem presbytero de Limogni de jure parochiali ejusdem eidem in omnibus conservando.
P. Carpentier, 1766.
Fidelitatis solemne sacramentum præterea exigebant episcopi ab iis, quibus parochiam regendam committebant. Charta Odon. episc. ann. 1202. in Chartul. episc. Paris. fol. 53. v° :
Nobis fuit præsentatus Theobaldus canonicus S. Genovefæ ad curam animarum parrochiæ de monte ; et idem Theobaldus curam animarum ejusdem parrochiæ suscepit a nobis, et præsentibus sacrosanctis [] Euuangeliis et deosculatis ab eodem, promisit nobis sicut episcopo Parisiensi in verbo sacerdotis et super ordinem suum justitiam, obedientiam et Fidelitatem, quamdiu regeret parrochiam memoratam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In Fidelitate Dei et S. Petri Placitare. Litteræ Seguini Condomensis Abbatis tom. 2. Gall. Christ. inter Instr. col. 443 :
Ex integro dedit super altare S. Petri... ita ut S. Petrus cum suis proprie in dominio in perpetuum possedisset... ut si... ipse Comes... vim vellet inferre... vel ulla occasionis intentione placitum commonere, ipsi in Fidelitate Dei et S. Petri placitarent, et si opus esset, et contra omnes defensarent ;
hoc est, ni fallor, sub protectione et tutela Dei et S. Petri.
P. Carpentier, 1766.
Fidelitatem Facere, Per fidem suam promittere. Chartul. S. Petri Carnot. :
Ita tamen ut carpentarii monachorum, antequam boscum cædant, vel domino Firmitatis, si forte abfuerit, forestariis ejus, faciant Fidelitatem, quod non nisi ad usus monachorum de bosco capiant.
P. Carpentier, 1766.
Fidelitatem Facere, Quod unicuique proprium est fideliter tribuere. Charta Galteri Laudun. episc. ann. 1171. ex Chartul. S. Vinc. Laudun. ch. 75 :
Abbas (S. Vincentii) et dom. Jacobus suum ibi (in nundinis) ministerialem communem habebunt, qui de hiis quæ de stallagiis et theloneo provenerint, tam abbati quam domino Jacobo faciet Fidelitrtem. Féablement,
fideliter, in Lit. ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 450 :
Que les informations que faicte en auront, et tout ce que par eux en sera trouvé, il rapportent Féablement pardevers nozdis baillif, prévost, etc.