« »
 
[]« Fidicula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 491c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FIDICULA
FIDICULA, Βασάνου γένος, in Gloss. Gr. Lat. Alibi : Ὄνυχες, οἱ ἐς τὰς βασάνους, Fidiculæ. Gloss. Lat. MS. Reg. : Fidiculæ, genus tormentorum, sicut laminæ. Gl. Lat. Gall. Sang. : Fidicula, Petite corde, ou une maniere de tourment. Ita Isidorus et Papias ungulas cum Fidiculis confundunt. Præterea observat Contius ni lib. ad Leges Majestatis, Græcam metaphrasim in l. Nullus, Cod. ad Leg. Jul. Majest. Fidicularum tormenta vertisse unguium pœnam. Iso Magister in Glossis []  : Fidiculæ, funes ad flagellandum. Quamvis Fidicula a fidibus dicatur : in hoc tamen loco (Prudentii) significat ungulas, vel genus tormenti, quo rei in eculeo suspensi torquentur, ut fides et veritas inveniatur. Ibidem : Fidicula genus tormenti, vel ferri subtilissimi, quo incidebantur Martyres. Certe Fidiculæ veteribus videntur fuisse chordulæ seu funes, quibus rei distendebantur. Suetonius in Tiberio cap. 62 :
Ut veretris delegatis Fidicularum simul urinæque tormento distenderet.
Valerius Maximus lib. 3 :
Fidiculas laxavit, solvit eculeum.
Vide leg. 1. et 2. Cod. Th. de quæstion. (9, 35.) et Hierolex. Macri in hac voce.