« »
 
[]« Filaterium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 494b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FILATERIUM
FILATERIUM, pro Phylacterium. Ugutio : Filaterium, Membranula vel brevicellus, in quo lex scripta est, et conservatur, quam deferebant ante frontem vel pectus, ut sic viderentur religiosi, etc. Gloss. Latin. Gall. Sangerm. : Filaterium, Membret ou brevet de jactance ou de vanité, que les Pharisiens portoient, où estoit escrite la Loy. In Glossa super cap. 25. Genes. :
Inaures dicuntur Filateria idolorum.
S. Gregor. lib. 12. Ep. 7 :
Adulowaldo Regi transmittere Filateria curavimus, id est, crucem cum ligno S. Crucis.
Ricardus Prior Hagustald. de Episc. Hagustald. cap. 9 :
Fecit igitur illam (redditionem) cum quodam pulcro Filaterio, scilicet cruce argentea, in qua Sanctorum..... reliquiæ continebantur.
Ordinarium Sangerman. inter Instrum. Histor. ejusdem Abbatiæ pag. clxvi. col. 2 :
Hebdomadarius vero Missæ portabit crucem cum duabus Filateriis, et venient processionaliter per navem Monasterii.
Atque hinc emendandum veterem Interpretem Juvenalis Sat. 3 alibi monuimus :
Nam et niceteria Filateria sunt, quæ ob victoriam fiebant, et de collo pendentia gestabantur.
Perperam enim bis ibi editum syllateria. Rectius apud Ugutionem : Niceteria dicuntur Filateria, quæ gesta * etheleche faucta (facta) de summitatibus armorum, quæ a victis acceperant, et ea collo suo suspensa gerebant, quoties victores extiterant, quasi signa victoriæ, et ideo Filateria talia, in quibus designabantur victoriæ, Niceteria dicta sunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Filacterium, Theca minor sacrarum Reliquiarum, quæ ad collum Filacteriis seu vittis appensa in processionibus portabatur. Bernard. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 32 :
Signa autem omnia pulsantur, sicut cum Fratres Filacteria portant, antequam egrediantur ab Ecclesia, propter Reliquias, similiter cum redeunt ad introitum Ecclesiæ.
Et cap. 50 :
Omnis scilicet Basilica ornamentis suis ex integro decoratur, Filacteria appenduntur, etc.
Vide Miracula S. Vincentii Maldelgarii tom. 3. SS. Julii pag. 679.
Philaterium, apud Radulphum Glabrum lib. 3. cap. 2. extremo.
Phillaterium, apud Nangium in Chronico ann. 1015. Ita Galli Filatiere, dixerunt. Le Roman de Garin :
Ne Filatires, ne Crucifis dorez.
[] Vide Dissert. 26. ad Joinvillam pag. 310. Aliud porro hac voce innuitur in Computo Stephani de la Fontaine Argentarii Regis ann. 1352 :
Pour une chambre pour la Royne d'Espagne, où il ot coutepointe, etc. Et pour faire le sourtail de 15. Fillatieres, qui sont armoiées aux armes d'Espaingne et de Bourbon, etc. Et pour ouvrer la chambre du neu de 7. poins, avec les Fillatieres, pour façon, anneaux, cordes et rubans, etc.
Alibi :
Pour la chambre de Mons. le Dauphin, où il a grant coustepointe, et un cheveciel, qui fait demy ciel ouvré de mesmes la coustepointe, et ou milieu a une Fillatiere, où son tymbre est armoié de ses armes, et 3. courtines, etc.
P. Carpentier, 1766.
Filathiere et Philathiere, eodem sensu, in Chron. S. Dion. lib. 3. cap. 25. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 247. Fillatiere vero ex Comput. Steph. de la Fontaine in Glossario, idem videtur quod nos Cordeliere dicimus, funiculus scilicet variis nodis implicitus.
L. Favre, 1883–1887.
Filacteria I. (Thes. eccl. Claromont. an. 980, mus. arch. dep. p. 39).