« »
 
[]« 2 filatura » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 495a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FILATURA2
2. FILATURA, Provinc. Filadura, Filum crassius. Charta ann. 1316. in Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 334 :
Plures panni lanei fiebant in villa Tholosæ per nonnullos textores, in quibus pannis texendo immiscebantur Filaturæ, vocatæ tramadas, sive Filaturæ falsi lanagii, propter quod dicti panni fiebant et erant viciosi... Nam tales Filaturæ, vocatæ tramadas, seu falsi lanagii, colores tincturarum capere non poterant commode. Filaille
autem nuncupatur Congeries seu glomus filorum, in Memor. E. Comput. Paris. fol. 40. r° :
Item ne doivent laissier passer aucune Filaille de laine.