« Filtortus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 500a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FILTORTUS
FILTORTUS. In Lege Salica titulus 44. sic concipitur in Edit. Heroldi, de Filtortis, qui Lege Salica vivunt. In Edit. Tilliana,
de Filtortis, hoc est, qualiter homo furatas res intertiare debet. Ubi Wendelinus Filtortos dici ait, pro Flitortos, lingua Flandrica Vlietaert, id est, Fugitivos. Est ergo, illo auctore, Filtortus hoc loco, qui vel fugit, vel de fuga est suspectus, vel cui absenti ac tanquam fugitivo furtum videtur imputandum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Perobscuram
hanc vocem, quam neque Wendelinus neque alii Commentatores assecuti sunt, interpretari
tentavit Eruditus Eccardus in notis ad Legem Salicam tit. 50. haud infelici, ut videtur,
conatu. Agitur quippe in eo articulo quomodo quis crimen furti aut damni vel violentiæ
alteri factæ a se removere possit. Violentia autem, vis, damnum, injuria et injustitia
quæcumque medii ævi Scriptoribus tortus vel tortum vocatur. Hinc vocem
compositam esse putat ex fil vel fel, a Germ. Fehlen, Falli, errare,
et Latino barb. Tortus, Gall. Tort : adeo ut Filtortus vel
Feltortus, ut habet Guelferbytanus codex, sit Falsa injuria, vel etiam Falso
injuriatus, aut cui falso crimen latrocinii imputatum est. Simplicius Schilterus in Gloss.
Teuton. Filtorta exponit Res intertiatas, a verbo Filen, Commendare, et
Terte, Tertius. Porro ibi sermo fit de rebus apud alterum inventis quæ tertio
commendari debent. Judicent horum idiomatum peritiores.