![[]](img/image.png)
FILUM Aquæ, Cursus aquæ rectus : Gallis le Fil de l'eau.
Filum aquæ, seu medium aquæ, in Statutis Alexandri II. Regis Scotiæ cap. 16. § 1. Charta Joannæ Comitissæ Flandr. ann. 1230. pro Marquetano Monasterio apud Buzelinum lib. 2. Gallo Flandr. cap. 30 :
Usque ad Filum aquæ, per quod navigium ducitur.Occurrit etiam apud Bractonum lib. 4. tr. 1. cap. 28. § 4. et in Consuetud. de Menotou sur Cher, art. 21. et Burbonensi art. 341. Secunda aqua navigare, in Annalibus Eginhardi ann. 826.
Filum Salinæ. Bulla Alexandri IV. PP. ann. 1255. apud Ughellum tom. 1. pag. 68 :
Unam pedicam terræ et dimidiam de Anserano, unum Filum Salinæ in pedica sanctæ Aureæ, et tres Filos Salinæ in pedica ultra Tiberim.Adde pag. 125. 136. 137. 140. Charta Benedicti PP. apud eumdem Ughellum tom. 1. pag. 136. 143 :
Et Filum Salinæ in integrum situm in 7. Filas. Item ei Baccanensi et in Genucula Fila novem, omnia Fila Salinarum, quæ ad vestrum Episcopium pertinere noscuntur.Ibidem :
Per fossatum ipsius vallis pergit a pede Fili Salinarum, concludente totum campum usque in pedicam, quæ vocatur Viscoli, et Piscina Galiarda concludente ipsam pedicam, quæ sunt Fila 30. et pergente juxta Fila, quæ stant, etc.Greg. Monachus in Chronico Farfensi, apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 524 :
Item Guinisius Negotians et Saxa jugalis ejus dederunt Filum Salinæ in pedica veteri.Ibid. col. 421 :
In portu Ostiæ tenet Stephanus Presbyter terras et vineas et Fila in Saline et in Colline similiter.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Filum Directum, Recta linea, rectus ordo, Gall. Droite ligne. Charta Thossiac. ann. 1451.
signata Bonnet : Quandam domum cum curtili de retro, prout se extendit tendendo Directo Filo a dicto curtili ad corserias villæ Thossiaci.
Filum de Pallio Projicere, in argumentum remissionis injuriæ. Eigil in Vita S. Sturmii Abbatis Fuldensis
cap. 18. de Pipino Rege :
Tollensque manu sua de pallio suo Filum, projecit in terram, et dixit : Ecce in testimonium perfectæ remissionis Filum de pallio meo projicio in terram, ut cunctis pateat, quod pristina deinceps annulletur inimicitia.Vide Vestire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Filum de Paternostris, Series sacrorum globulorum, vulgo Chapelet, in Histor. Delphin. tom. 2.
pag. 275.