« »
 
[]« Fimare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 500c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FIMARE
FIMARE, Stercorare, Fimo pinguefacere, Gall. Fumer. Charta Roberti Abbat. Corbeiensis in Archivo ejusdem Monast. :
Terras quoque quas Fimaverat, in quibus agriculturam clamabat, concessimus ei.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fimatura, Stercoratio, ibidem :
Donec Fimaturam suam pro rusticana consuetudine recepisset.
Id est, donec collegisset fructus e terris recens stercoratis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fimarius Currus, Quo Fimus exportatur, Lamberto Ardensi, apud Ludewig. tom. 8. pag. 600. ubi legendum Curris Fimariis pro Curtis Fimariis. Gl. Lat. Gall. Sangerm. : Fimarius, Fienteur, c'est qui porte fiens. Bos vel equus qui portat fimum. J. de Janua.
Fimarium, Fimetum, locus ubi reponitur fimus quo agri stercorantur, in Statutis Davidis II. Regis Scotiæ cap. 15 :
Si aliquis injuste et contra legem alterius canem interfecerit, vigilabit et custodiet ejus Fimarium.
Houard. Firmarium. post annum et diem. Gall. Fumier. Charta ann. 1254. in M. Pastorali Ecclesiæ Paris. lib. 9. Ch. 45 :
Necnon Fimarium, paleam, et stramina existentia in porprisio prædicto, etc.
Will. Guiart. in Hist. Franc. MS. ann. 1304 :
S'en vont vers Vendinc à grantes routes,
Par biaus chemins, et par Femiers.
P. Carpentier, 1766.
Fimarius, Eadem notione. Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 143. r°. :
Similiter habet justitiam de Fimariis eodem in hominibus illis, quorum Fimarios invenerit in chemino.
Vide Fimare.