« »
 
[]« 1 finare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 501c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FINARE1
1. FINARE, Financiam præstare ; Componere, præsertim de certa pecuniæ summa exsolvenda. Instructio Philippi IV. Franc. Reg. pro Financiis recipiendis ann. 1302. apud D. de Lauriere tom. 1. Ordinat. pag. 351 :
Non enim intentionis nostræ existit, quod illi qui in mobilibus et hereditagiis valorem ducentarum librarum Turon. non habent, ad Finandum cogantur.
Litteræ ejusd. Regis ad Episcopum Albiensem ann. 1303. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 1338 :
De veniendo, vel mittendo hac vice in nostrum Flandrensem exercitum, vel Finando, aut præstando subventionem aliam pro eodem excusati penitus et immunes nihilominus habeantur.
Præceptum Philippi VI. tom. 2. Ordinat. pag. 25 :
Cum nos audita supplicatione dilectorum nostrorum Capituli et Capellanorum Ecclesiæ Attrebatensis dicentium, quod vos ipsos compellatio ad Finandum vobiscum de et super quibusdam rebus, etc.
Instrumentum anni 1234. ex Archivis Majoris Monasterii :
Conventio fuit inter Gaufridum Priorem de Donge et Creisson et Bonostru de Guerrandia Judæos, quam Finaverunt taliter, quod dictus Prior et res Prioratus remanserunt liberæ ab omnibus debitis prædictorum Judæorum.
Præceptum S. Ludovici anni circiter 1235. apud D. Brussel tom. 2. de Feudorum Usu ad calcem pag. xxxiv :
Ordinatum fuit ad revelationem malarum consuetudinum, quod de patre ad filium, vel alio modo, quando relevare convenerit ; nisi Finator possit Finare cum domino suo, dominus tenebit domanium suum per annum, si ibi sit terra arabilis, quæ culta sit.
Tabular. Calense pag. 65. ann. 1262 :
De quo quidem racheto dicti Galterus et Agnes ejus uxor recognoverunt coram nobis se Finasse cum dicta Abbatissa.
Chartular. S. Vandregesilli tom. 2. pag. 1993. ex Instrumento anni 1277 :
Cum Abbas et Conventus S. Wandregesilli juxta tenorem ordinationis nostræ Finaverint cum Ballivo nostro Caleti super retinendis perpetuo acquisitis per ipsos, etc.
Visitatio Prioratus de Jaligniaco per Archiepiscopum Bituric. ann. 1283. apud Stephanotium tom. 13. Fragm. Hist. MSS. pag. 258 :
Finavit Prior de Firmitate super Aligerim de novem libris pro procuratione.
Et pag. 272. in Visitatione Prioratus Celsiniarum :
Finavit Prior Dambert et Prior de Chamont pro dictis procurationibus xx. libr. iv. sol.
Charta Caroli VI. Reg. Franc. apud Menester. Hist. Lugdun. inter Instr. pag. 122 :
Per metum, aut longam detensionem carceris Finare et componere compulsi fuerunt.
Eadem notione Finer usurparunt nostri. Ordinat. Johannis Fr. Reg. ann. 1355. tom. 3. Ordinat. pag. 30 :
Il a convenu que plusieurs ayent Finé.
Ibid. pag. 266 :
Nous ne pouvons bonnement Finer, se n'estoit par le domaine et revenue [] du prouffilt et emolument des monnoyes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Finator, Qui Financiam debet ratione relevii. Vide Finare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Finatio, Eadem notione qua Financia. Instrum. ann. 1277. in Chartulario S. Vandreg. pag. 1993 :
Cum Abbas et Conventus S. Wandregesilli...... Finaverint cum Ballivo nostro Rothomag. Finationem hujusmodi pro nobis recipiente super, etc.
Edictum Philippi cognomento Audacis Regis Fr. ann. 1274. apud D. de Lauriere tom. 2. Ordinat. Reg. pag. 435 :
Dicerent etiam eos jus non habere exigendi a tabernariis denarios qui Finationes Celariorum nuncupantur.
Vide Finis 1.