« »
 
[]« Finctus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 502a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FINCTUS
FINCTUS. Synodus Romana II. sub Silvestro can. 13 :
Testimonium Clerici adversus laicum non admitti, Finctus est enim.
Ita utraque Editio. Forte sanctus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Glossæ Isid. : Finctus fuerit, Apicem obtinuit dignitatis, dicitur Fluminalis. Sic et Excerpta, nisi quod pro obtinuit in illis scribitur obtinet. Pro Fluminalis legendum Flamen dialis, sicque hic locus est constituendus :
Finctus fuit, Apicem dignitatis obtinuit, dicitur Flamen dialis.
Finctus est pro Vinctus. Vincti autem dicuntur Flamines diales, quia semper erant velato capite, illudque habebant cinctum filo. De his Virgilius :
Velati lino et verbenis tempora vincti.
An ab hujusmodi flaminibus Clerici [] dicti sunt Fincti seu vincti in laudata Synodo Romana ?