« »
 
[]« Finus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 503c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FINUS
FINUS, Excellenter bonus, ex Gall. Fin. Ital. Fino, pro Finitus, quomodo etiam Fini usurpamus, pro re, cui nihil addi potest, seu, ut vult Casaubonus ad Persii Sat. 5. tanquam finem ultimum assecuta. Joannes a S. Geminiano in Vita S. Finæ Virg. :
Quod excellentem vel optimum gradum bonitatis obtinet, Finum vel Finissimum vulgariter appellatur.
Finum argentum, in Charta Galteri Archiep. Senon. ann. 1231. de controversiis Episcopi Autissiod. et Comitis super moneta. Aurum Finum, apud Rymerum tom. 5. pag. 50. in Actis SS. Junii tom. 5. pag. 656. ubi de B. Raymundo Lullo, et alibi. MS. :
Artumides cil ne s'oublie
De faire deul pour ses amis ;
Perithous estoit Fenis,
Et cil l'amoit, c'est d'amour Fine.
P. Carpentier, 1766.
Smaragdines finæ, in Testam. Guill. de Meleduno archiep. Senon. ann. 1376. ex Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 338. Stat. S. Capellæ Bitur. ann. 1407. ex Bibl. reg. :
Cappas nigras (deferent) ad modum Romanæ curiæ apertas cum camallis fulratas, scilicet canonici de minuto vario, capellani vero et vicarii de agniculis albis, nitidis atque Finis, hyemali tempore.