![[]](img/image.png)
FIREBARE, f. a Saxon. fyre-tor, Pharus, vel turris editior ubi ignis accenditur aut ad
naves per noctem dirigendas, aut in hostes submonendum. Ordinat. sub Eduardo II. pro
vigil. observ. apud Blount in Nomolex. Anglic. :
Quod sine dilatione levari et reparari facias signa et Firebares super montes altiores in quolibet hundredo : ita quod tota patria, per illa signa, quotiescumque necesse fuit, præmuniri(f. præmoneri)potest.