![[]](img/image.png)
FIRMITUDO, Arx, castrum munitionibus vallatum. Confœderatio inter Comit. Flandr. et Comit.
Hannoniæ ann. 1176. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 586 :
In confinio etiam terrarum nostrarum quod vulgo marcha dicitur, non debemus, nec possumus alias construere Firmitudines, quam illas quæ modo ibi sunt.Vide Firmitas 4.