« »
 
[]« Fiscalia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 510b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FISCALIA
FISCALIA, Annonæ, tributa, quæ fisco inferuntur. Julius Africanus lib. 5. Hist. Apost. pag. 64 :
Nam dum custodiuntur, fures insidiantur, dum solvunt Fiscalia, dum ædificant promptuaria, etc.
S. Ambrosius in Ep. ad Romanos cap. 13 :
Ideo dicit tributa præstari, vel quæ dicuntur Fiscalia, ut subjectionem præstent.
Scholiastes Juliani Antecess. cap. 72 :
Quando is, qui nihil possidet, Fiscalia dare cogitur.
Ita usurpat leg. 3. C. de Episcop. (1, 3.) et leg. 7. Cod. Th. de Annona. (11, 1.) Fiscale onus, Pensitatio Fiscalis, in leg. 17. 12. eod. tit. Cod. Theod. Bulla Cælestini V. PP. apud Ughellum tom. 1. Ital. sacr. pag. 429 :
Ab omnibus et singulis Fiscalibus, mutuis, et collectis, exactionibus, et functionibus, etc.
Adde pag. 430. Tabularium S. Johannis de la Pena lib. Goth. fol. 18. apud Moret. lib. 2. Antiquit. Navarræ pag. 489 :
Quia non solum ego sed et pater meus et avus meus et omnes Reges liberi et absque Fiscalia fuerunt, tam de Christianis quam etiam de paganis. Et quia libertas nostra antiqua est.
Hispanis Fiscalia, Exaccion del fisco.