« Fisco » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 510c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FISCO
FISCO, Culcitra straminea, vulgo Paillasse. Fr. Juncta in Vita B. Margaretæ de
Cortona n. 17 :
Tunicas, Fiscones et opertoria lecti.Constitut. Ord. Prædicat. dist. 1. cap. 9 :
Super stramina et Saccones laneos dormire licebit.Bulla Innocentii IV. PP. pro Damianitis Barcinonensib. ann. 1243. apud Waddingum :
Scapularia et mantellum cum pellibus, ac subtilares cum pedulibus, et utendi Fisconibus fœno vel palea plenis, et cervicalibus vobis licentiam impertimur.Alia ejusdem Pontificis pro universis Damianitis ann. 1247. habet hoc loco saccones :
Licet autem unicuique habere Sacconem de palea vel de fœno, et cervical.Alia Urbani IV. ann. 1263. pro Sororibus Minorum Monasterii Humilitatis B. Mariæ Parisiensis apud Ughellum :
Liceat autem unicuique Sacconem plenum habere de palea, vel de fœno, vel stramen, aut saltem fœnum vel stipulam pro Saccone, etc.At quod fisco et sacco, locis præallatis, saccus appellatur in Regula Templariorum cap. 70 :
Credimus enim prorsus Saccum, culcitram, et coopertorium unicuique sufficere.Columellæ vero lib. 12. cap. 48. Fisco est fiscina juncea : unde Fisculus, parvus fiscus, eidem cap. 49.