![[]](img/image.png)
6. FLAGELLUM, Virga seu baculus, jurisdictionis insigne. Ordo eccl. Ambr. Mediol. an. circ.
1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 862 :
In fine vero subponitur laicalis ferula, videlicet vicecomitis, qui.... præcedit archiepiscopum, parando sibi viam servitoribus suis, præcedentibus eum cum Flagellis ligneis et scissis.
P. , 1766.
Flagellum S. Ambrosii, Quod et Scutica dicitur, ibid. col. 878 : Qui portat crucem auream et Scuticam sancti Ambrosii.Status eccl. Metropol. ibid. col. 858 :
Prior vero horum defert pluviale temporibus debitis et Flagellum S. Ambrosii.Vide Ambrosini et in Moneta.