« Flavii » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 521b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FLAVII
FLAVII Prænomen, quod Vespasiani et Titi Augustorum fuit, primus, ni fallor, usurpavit
Claudius Imperator, atque ex eo Constantius Chlorus et Constantinus M. et qui deinceps hos
excepere Constantinopolitani Augusti. Neque porro ipsi duntaxat Imperatores, sed Proceres
fere omnes, Consules, Præfecti Prætorio, Præsides, et viri clarissimi et Patricii illud
sibi adscripsere, ut ex Inscriptionibus Gruterianis passim colligitur.
◊ Apud Longobardos vero primus Autharis Rex,
ob dignitatem, Flavius a suis appellatus est, quo prænomine omnes, qui postea fuerunt Longobardorum Reges, feliciter usi sunt, inquit Warnefrid. lib. 3. de Gest. Langob. cap. 16.
◊ Sed et Gothici Hispaniæ Reges Flavii cognomen sibi
perinde arrogarunt, quod a Recaredo primo factitatum in Concilio Toletano III. volunt, ut
Bivarius ad Pseudo-chronicon Maximi pag. 73. et Chiffletius in Vindiciis Hispan. pag. 350.
Hinc Flavia, Gothorum Imperium appellatur in veteri Scheda, laudata a Gariello in
Magalonensibus Episcopis pag. 3. Cedat Latium Flaviæ, quam vocem ille perperam ad
Flavianam, seu Sanctægidianam urbem retulit. Vide, quæ observamus in
dissertatione de Constantinopolitanorum Augustorum nummis.