« »
 
[]« Flemenfirma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 522c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FLEMENFIRMA
FLEMENFIRMA, Flemenefrith, Flemenefermthe, rectius Flymenafyrmthe scri beretur, si fides Th. Blount in Nomolex. Anglic. Fugitivorum admissio, receptio, sustentatio : vox Saxonica, formata, ex flema, vel flyma, fugitivus, profugus, exul, fyrmðe, vel fearme, firma, cibus, alimentum. Apud Somnerum flymena-firmðe, est fugitivorum admissio. Inter crimina, quorum cognitio ad solum Regem spectat, ponitur in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 10. capite vero 12. inter ea, quæ wera emendantur. Charta Edwardi Regis Anglor. in Evidentiis Ecclesiæ Christi Cantuar. :
Et Flemenefermthe super suos homines infra urbes et extra, in tantum et tam pleniter, sicut proprii ministri mei exquirere deberent.
Vide Leges Inæ cap. 29. et 47. Leges Athelstani cap. 2. et Monasticum An glic. tom. 2. pag. 133. 192. 286. 827. Flemenesyrmthe, mendose apud Thomam Madox Formul. Angl. pag. 39.