« 2 fleta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 523b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FLETA2
2. FLETA, Fletum, Æstuarium, fluentum, seu canalis, quem aqua fluens et refluens
occupat, a Sax. fleot, æstuarium, fleotan, fluctuare, natare.
Fleta. Charta ann. 5. Henrici VIII. apud Spelman. :
Extendit se in longitudine a communi via... usque ad Fletam de Ee versus Austrum.
Fletum. Charta ann. 1240. apud W. Thorn. in Ch. pag. 1889 :
Item pro bono pacis concessum a Priore et Capitulo antedictis, quod de cætero ad Fletum de Menstre per flumen de Sandwico liber sit accessus per navigium, et recessus, hoc adjecto, quod si in ipso flumine ante dictum Fletam aliqua navis vel negotiandi, seu merces alias transferendi causa se ibidem exoneraverit, etc.Et mox :
In Fleto autem antedicto nihil juris de cætero vindicabunt.
Fleta, Carcer Londoniensis, The Fleet, Anglis, et a præterlabente torrente, seu
fluviolo, sic nuncupatus. Gaolæ de Fleete meminit Statutum 2. Westmonasteriense
cap. 12. Prisonæ de Fleete, Fleta lib. 2. cap. 30. Ab hoc carcere dictus auctor
libri, qui Fleta inscribitur, quod ab aliquo e Justitiariis, qui ob crimen repetundarum in
eum carcerem conjecti sunt sub Edwardo I. in eo carcere exaratus sit, ut censet Seldenus,
qui hanc in rem Dissertationem edidit quam legere est
inter ejusdem Opera edit. Londin. ann. 1726.