« »
 
[]« Flexus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 524a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FLEXUS
FLEXUS. Charta ann. 1242. apud Baluzium in Notis ad Concilia Narbon. :
Item... dictus Amalricus amparavit Curiam dicti D. Archiepiscopi, et Flexum, et potum bestiarum, et animalia et omnes res, quæ erant in Curia prædicta.
Vide Flevas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nihil hic ad vocem Flevas. Est enim Flexus, ni fallor, Modus agri, ut colligitur ex Charta Caroli Simplicis Regis Franc. pro Monasterio S. Mariæ Urbionensi :
Jubemus ut cellæ sive aliæ res quæ jam fato Monasterio a Deo timentibus collata sunt, id est in pago Carcassensi Flexus cum Ecclesia S. Cucufati cum terminis et adjacentiis suis et Ecclesiam S. Genesii in ipso pago cum terminis et adjacentiis suis.