« »
 
[]« 1 flocus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 524b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FLOCUS1
1. FLOCUS, Floccus, Monachorum vestis, quæ amplas habet manicas, vulgo Froc. Ita forte appellata, quod esset Floccosa, id est, τριχώδης, uti vocem hanc interpretatur vetus Moschionis Scholiastes : vel quod floccet, i. cum ampla sit, huc et illuc levi flatu, instar flocci lanæ impellatur, uti vocem Floccare, interpretatur Joannes de Janua. Catholicon Lat. Gall. :
Floccus, Floichel de laine, Gallice Loquet, id est, Parva massa lanæ, et dicitur a Flo, flas, quod leviter flatu impellatur huc et illuc : Flocculus, Petit Floichel ou Loquet.
Vetus Diction. Lat. Gall. :
Villosus, Plein de Floches, ou de peau.
Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692 : Floccus, Burre. Davies in Dictionario Cambro-Brit. [] Fflwch, Largus, gnarus, liberalis. Fœmin. Ffloch. Scitum porro, quid sit Floccus apud Latinos. Petrus Cluniac. lib. 1. Ep. 28 :
Prævaricamini nobiscum et vos, qui simplici flocco et cuculla contenti esse non vultis.
Bulla Gregorii IX. PP. pro Benedictinis :
Nec incedant sine cuculla et Flocco.
Capitul. gener. S. Victoris Massil. ann. 1378 :
Quod hostalarius habeat quatuor Flocos et quatuor alamitias vel camallos pro hospitibus.
Declarationes Congregat. S. Justinæ ad cap. 55. Regulæ S. Benedicti :
Habeant et cucullam, quæ secundum Clementinam : Ne in agro, vocatur Floccus, et scapulare, quod habet quasi formam cucullæ.
Concilium Andegavense ann. 1365. cap. 19 :
Cucullas vel Floccum honestum et amplum deferant.
Statut. Reformat. S. Claudii ann. 1448 :
Iidem Religiosi sine Floccis, aut regularibus cucullis cum puncto regulariter clausis per Monasterium aut Prioratus non incedant, nec ad dominum Abbatem accedant sine prædictis Floccis aut regularibus cucullis.
Occurrit alibi non semel.
Floccum, neutro genere. Vita S. Petri Abbat. Cavensis n. 12 :
Cum Floccum Domini Abbatis a Capellanis negligenter fuisset repositum.
Floccata Cuculla, ampla et superfluitate panni redundans. Rainardus Abbas Cisterc. in Institut. cap. 15 :
In Ecclesiis nostris non sint Cucullæ deforis Floccatæ.
Joannes Monach. in Vita S. Odonis Abbat. Cluniac. lib. 3. cap. 1 :
Relictis namque nativis atque assuetis vestimentis, cœperunt fucatas atque feuxas pallioque ornatas circumferre Cucullas, etc.
Ubi forte leg. Floccatas.
Flocellus, diminut. a Floccus, Minor floccus : sed potissimum ea flocci pars, quæ in caput a parte posteriore revolvitur, ut apud Benedictinos. Goffridus Vindocin. lib. 2. Epist. 7 :
Domnus Ernaldus, quem Decanum vestrum dicitis, si sibi secundum justitiam placuisset, teste Flocello de capite suo, potius in nostra, quam in vestra sorte manere debuisset.
Frocus, Froccus, voces deductæ ex Floccus, literula mutata. Udalricus lib. 3. Consuetud. Cluniac. cap. 5 :
Super caballum ascensurus, prius cappam induit, quam Frocum corrigia præcingat.
Will. Brito lib. 1. Philipp. pag. 108. :
Nil toga ruricolæ, nil Frocus religioso, etc.
Adde Origines Cisterciencis Ordin. cap. 15. tom. 1. Biblioth. Labbei pag. 645.
Froccus, in Chronico Andrensi pag. 421. apud Ingulfum pag. 886. 889. tom. 1. Monastici Anglic. pag. 675. in Statutis Cluniacens. Petri Venerab. cap. 29. in Vitis Abbatum S. Albani pag. 24. in Hist. Exordii Ord. Cisterciensis cap. 15. etc. Joan. Fortescutus de Laudibus Regum Angliæ cap. 35. de Rusticis Franciæ suæ ætatis :
Froccis sive collobiis de canabo ad modum panni saccorum teguntur, etc.
Frocci Capellati. Gaufridus Vosiensis lib. 1. cap. 73 :
Prisci Cœnobitæ religione florentes nos manzerinos hæredes habuere, qui silentium, et quæque honesta sunt, relinquentes, parvas coronas, strictos sotulares, cucullas clausas, pro Froccis ocreas, pro gandengis Froccos Capellatos absque cuculla... insectamur.
Vide Haeftenum lib. 5. Disq. 1. et in verbo Roccus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Verum non monachis tantum sed et feminis Frocus indumentum fuit usitatum, ut colligitur ex Miraculis S. Udalrici sæc. 5. Benedict. pag. 466 :
Matrona autem a dæmonio liberata, et sensui sanitatique restituta, tota vestimenta [] sua quibus eo die induebatur, cum caligis et calceamentis ad sepulcrum S. Udalrici per nuntios misit.... Wicfridus ejusdem loci præpositus, qui etiam et custos Ecclesiæ eo tempore mansit, de Froco ejusdem matronæ dalmaticam fieri fecit.
Unde manifestum fit Frocum hunc muliebrem ex panno subtiliori compositum fuisse.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frochia, Species frocci Canonicorum Lugdunensium. Actus receptionis Johannis Ducis Bituric. in Canonicum Lugdun. circa ann. 1393. apud Severt. Hist. Lugdun. pag. 344 :
Dux venit cum Frochia et aumucia ad modum Canonicorum dictæ Ecclesiæ.