« Floquetus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 525b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FLOQUETUS
FLOQUETUS, inter vestes sacras ministris inferioribus proprias recensetur apud Marten. de
Antiqua Ecclesiæ Disciplina pag. 122. ex Pontificali Arelat. :
Primo ponuntur duo pueri cappis sericis induti cum candelabris et cereis ardentibus. Secundo loco ponitur Subdiaconus indutus alba et Floqueto.Rursum occurrit pag. 277. Sammarthanus noster tom. 2. novæ Gall. Christ. col. 1123. ex Inventario sacræ supellectilis Ecclesiæ Diniensis :
Capella viridis cum dalmaticis, Floquetis, etc.Et col. 1124 :
Capella violata, de diaspro diversorum colorum cum Flocqueto et dalmatica.
P. , 1766.
◊ Quænam hæc vestis fuerit
non satis video ; ejusdem cæterum originis opinor, atque Flocus, cujus diminutivum
esse facile crediderim. Inventar. ann. 1218. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 66.
col. 1 : Tres baculos pastorales ; duodecim Floquetos, et viginti casulas sericas.Aliud ann. 1419. ex Tabul. Montisol. :
Unam capellam albam munitam unius capæ processionalis et de duobus Floquets sine aliqua paratura, cum alba, stola, manipulo, zona, etc.