« »
 
[]« 2 flores » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 527a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FLORES2
2. FLORES, Menstrua mulierum. Michaël Scotus de Physionomia cap. 6 :
Sciendum est, quod natura ob hoc sibi tribuit purgamentum, quod Flos nominatur in vulgari, et Menstruum in Scriptura.
Infra :
De Flore mulieris est ut arboris : quoniam fructum non portat, nisi prius florescat.
Nostri Fleurs dicunt, non a floribus, sed a fluore : ita enim ῥοῦν mulierum vertunt Latini Medici. Papias : Mena, nigra, vel Jovis filia, quam pagani Deam dixerunt esse, quæ menstruis Fluoribus præesse dicebatur feminis.