![[]](img/image.png)
FLUVIDUS, Idem ac Fluidus, apud veteres usitatum ab antiquo
præterito Fluvi verbi Fluo. Lucret. 2. 463. Sed quod amara vides eadem, quæ
Fluvida constant. Id. ibid. 465. Nam quod Fluvidum est, a levibus
atque rotundis Est. Syllaba ult. dum more veterum non eliditur, sed brevis est ob
concursum vocalis in voce sequenti.