« »
 
[]« 1 focile » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 532c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOCILE1
1. FOCILE. Fridericus II. lib. 1. de Arte venandi cap. 33 :
Huic vero ossi colligantur duo Focilia cruris, quæ sunt in alis ; sunt autem duo Focilia cruris, ut si unum pateretur, reliquum remaneat sanum, etc.
Infra :
Hæc autem duo Focilia, quæ nos dicimus constituere crus, quibusdam appellantur Coxa, etc.
Vide Focale 2. et Esca.
P. Carpentier, 1766.
Focile etiam dicitur Os brachii, ita Focile majus et minus, Cubitus et radius appellantur. Consule Lexic. medic. Hujus appellationis rationem, videsis apud Th. Hyde de Relig. Persar. pag. 333. Hæc post D. Falconet.