« »
 
[]« Foderatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 534a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FODERATUS
FODERATUS, Pellitus, Italis Foderato, Gall. Fourré. M. Robertus de Sorbona in Serm. de Conscientia :
Supertunicale.... strictum sine manicis, de vario Foderatum.
Nicolaus IV. PP. in Epist. apud Odoricum Rainaldum ann. 1278. num. 79 :
Referant cappas nigras de segia simplices, vel, si voluerint, Foderatas a cingulo, vel circa ex parte anteriori, fixas interius et apertas.
Cæsarius lib. 8. cap. 59 :
Cum esset frigus, et ille se algere simularet, Gerardus cappam suam Foderatam, qua se tegeret iens cubitum, transmisit.
Ericus Upsaliensis lib. 1. Hist. Suecicæ :
Illic bestiæ nobilium pellium vellere tectæ, sunt in magna multitudine et copia, quarum pelles pro Foderatura aptissimæ. Fodratura,
in Concilio Tolet. ann. 1346. Schramb. in Chron. Mellicensi pag. 359. col. 2 :
Oportebit ut non utantur camisea linea, sed lanea tantum, nec bambasio vel joppa, neque pileo Foderato cum pellibus.
Vide Furratus. Vox porro orta, ni fallor, a fodero, seu fodro : qui enim ad fodrum, seu pabulationem proficiscebantur, inde redibant rebus omnibus instructi ac onerati, dicebanturque esse bene foderati, Bien Fourrez : quod postea traductum est ad pelles, quibus onerantur vestes et instruuntur. Loccenius a Sueco-Germanico Foder, ortam vult.