« 1 fodra plumbi » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 534b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FODRA
1. FODRA Plumbi, Massa plumbea, quæ Gallice dicitur Navette, vel Saumon ; hujus
pondus est trecentarum librarum ; illius vero centum quinquaginta aut sexaginta. Charta
Henrici IV. Regis Angliæ ann. 1409. apud Rymer. tom. 8. pag. 605 :
Sciatis... quod concessimus et licentiam dedimus eidem consorti nostræ quod ipsa sex Fodras plumbi... in navibus carcare, et Fodras illas versus partes Britanniæ, absque custuma seu subsidio,.... traducere possit, carissimo filio suo Duci Britanniæ, pro coopertura cujusdam mesuagii sui in partibus illis, liberandas.Idem occurrit in Charta Eduardi IV. Regis Angliæ ann. 1475. apud eumdem Rymer. tom. 12. pag. 7. Literæ anni 1405. apud eumd. tom. 8. pag. 393 :
Mandamus vobis, quod quatuor Fodheras ad opus carissimi Fratris nostri Regis Portugaliæ infra regnum nostrum Angliæ emptas.... absque custuma seu subsidio... duci et cariari permittatis.Aliæ anni 1443. apud eumdem tom. 11. pag. 33 :
Ducentas Foudras plumbi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ 2. Fodra, Vestis
duplicata, Italis Fodera. Acta S. Bertrandi tom. 1. Junii pag. 789 : Duabus tunicis, una Fodra, contempta pellicia, etiam cruditate frigoris perseverante, nivium tempore et pluviarum, addito simplici pallio, corpus suum tegebat.
P. , 1766.
◊ Idem quod supra Fodera. Stat. Placent. lib. 6. fol. 80 v° : Et si fuerit sine Fodra seu desfodratus, ij. sol. et vj. den. De qualibet Fodra seu mantello, etc.in Stat. datiar. Riper. fol. 4. r°.