« »
 
[]« Folrium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 542a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOLRIUM
FOLRIUM, ut Folragium. Testam. Ludov. comit. Valent. ann. 1419. ex Cod. reg. 6008. fol. 148. v° :
Legamus dictæ dominæ consorti nostræ omnia blada, vina, Folria, garnimenta, utensilia et supellectilia, ac boves aratorios, nostra et nostros, quæ spectabunt et reperientur tempore mortis nostræ in dicto hospitio nostro Granæ, et alibi infra dicta loca Granæ et Capriliani, et eorum mandamenta et territoria ; dicta tamen garnimenta, Folria, utensilia, et supellectilia, quamdiu ipsa domina consors nostra vidue vixerit, ut prædictum est, et a secundis nuptiis abstinuerit ; de quibus Folrio, garnimento, supellectili et utensilibus fieri volumus... inventarium.