« »
 
[]« Foraneitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 545a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORANEITAS
FORANEITAS, dicitur de Canonico, qui foraneus est, seu qui non facit residentiam. Statuta Gosvini Episc. Tornacensis ann. 1209. tom. 3. Gall. Christ. inter Instr. col. 50 :
Statuimus ut quicumque Foraneus erit ab ecclesia portando oneri diei et æstus se subtrahens, ei stipendia subsequantur (f. subsecentur) ut de toto beneficio quod habet in ecclesia (non) amplius quam viginti solidos in anno Foraneitatis suæ se noverit recepturum ; quicumque autem de Foraneis stationarius esse voluerit, oportet ut per 40. dies ante nativitatem B. Joannis Baptistæ certum faciat Capitulum quod suam facturus veniet stationem in festo prædicto, ita quod si postmodum veniens toto anno servierit, tamen Foraneus habeatur et Foraneitatis legem subeat.
Charta Petri Episcopi Meldensis ann. 1245. ex Tabulario Ecclesiæ Meldensis fol. 48 :
Privilegiis super his dictæ Ecclesiæ concessis... super residentia et Foraneitate præbendarum, et perceptione fructuum earundem taliter duximus ordinandum.
Infra :
Si vero facta prima residentia Canonicus non habitus pro Foraneo post Kalendas Apriles cesserit, vel decesserit, etc.
Quid vero proprie sit Foraneitas, docet vetus Statutum Ecclesiæ Trecensis apud Camusatum pag. 150 :
Si absentes Canonici residentiam non fecerint per medietatem unius anni integre, dicti Canonici, qui dictam residentiam non fecerint, tenentur solvere 100. solid. Celerario Ecclesiæ totiens quotiens defecerint in dicta residentia facienda. Et si defecerint per unam diem de dicta residentia facienda, nihilominus debent solvere dictos 100. solidos. Et vocatur ista servitus, seu hujusmodi redhibentia, Foraneitas.
Charta ann. 1217. in Tabulario Ecclesiæ Carnotensis n. 228 :
Nihil autem habeat de pane et vino pro annualibus de Foraneitatibus, hoc est, de fructibus præbendarum foraneorum Canonicorum, etc.
Vide ibid. Ch. 314. Tabular. Episcopat. Ambian. ann. 1281. fol. 26. Hemeræum in Augusta Viromand. ann. 1159. 1230. et Jacobum Petitum post Pœnitentiale Theodori pag. 442. 444.
P. Carpentier, 1766.
Dicitur etiam de canonico, qui tempus residentiæ assignatum non complevit. Charta Will. archiep. Senon. ann. 1176. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 51 :
Ducimus etiam illud statuendum, ut secundum consuetudinem vestræ matris Senonensis ecclesiæ Foraneitates præbendarum, in ecclesia beati Quiriaci observentur, videlicet ut nullus de substituendis canonicis nisi viginti solidos per annum de præbenda sua recipiat, qui per dimidium annum Pruvini non fecerit mansionem.
Charta ann. 1205. in Chartul. S. Petri Insul. sign. Decanus ch. 25 :
Si vero citra terminum octo mensium, absque licentia capituli, evagari præsumpserit (canonicus) pro foraneo habebitur, et tantum contentus erit antiqua Foraneitate,[] quæ videlicet statuta est in hunc modum : quod foraneus habebit xxxvj. raserias frumenti, vj. modios avenæ, xx. capones, argentum de Flandria, et de minutis denariis suis solvet xlvij. sol. ad opus vicariorum.
Ubi Foraneitas intelligenda est de retributione foraneo attributa. Vide Foraneus 1. et infra Foronitas.