« »
 
[]« Foratura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 546b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORATURA
FORATURA, Forratura, Pellitium, Gall. Fourrure. Charta Eduardi III. Regis Angliæ ann. 1337. apud Rymer. tom. 4. pag. 822 :
Vasa aurea, sive argentea, coclearia, vestes, anulos, jocalia, utensilia, pannos, Foraturas, etc.
Acta S. Yvonis tom. 4. Maii pag. 578 :
Quædam navis in qua erant Foraturæ multæ de variis, periclitata fuit et sub aqua fere per tres dies stetit. Mercatores autem ipsam devoverunt D. Yvoni, quæ elevata fuit, et quod miraculum magnum videtur, Foraturæ illæ in nullo modo madefactæ nec deterioratæ fuerunt.
Conc. Terrac. IV. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 323 :
Nec canonici, vel alii clerici de Capitulo Cathedralis Ecclesiæ portent in capuciis capparum de choro, quæ nigræ esse solent, Forraturam, nisi de variis grisiis, vel pellibus nigris.
Vide Fodratura.