« »
 
[]« Forda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 548b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORDA
FORDA. Ordinatio Marisci Ramesiensis pag. 69 :
Non liceat alicui de cætero facere dammas, aut Fordas, aut alia impedimenta in aliquibus landeis, watergangiis, fossatis sive aquagiis communibus in marisco prædicto, etc.
Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 657 :
Et tendit usque ad magnam aquam de Ayr, et Fordales ejusdem prati, quæ percutiunt ex una parte super pratum hospitalis, etc.
Saxon. ford est amnis, vadum, trajectus. Hinc Beda lib. 4. Hist. cap. 28 :
Juxta fluvium Alnæ, in loco qui dicitur Ad-twi-forda, quod significat ad duplex vadum.
Inde etiam Francfurtum nomen habet, quia vadum est, quo Francorum transitus fuit in Sueviam ad Coloniam Francorum, quæ Franconia exinde dicta est, ut observat Schilter. in Gloss. Teuton.