« 2 forestaria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 554a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORESTARIA2
2. FORESTARIA, vel Foresteria. Sic homines suburbii et districtus seu territorii
alicujus urbis appellantur, quia foras seu extra urbem sunt, in Chr. Parm. ad ann. 1361.
apud Murat. tom. 9. col. 842 :
Pars illorum de Soardis et aliorum extrinsecorum civitatis Pergami, et D. Galeas filius D. Maphæi Vicecomitis Mediolani cum tota Foresteria sua tam militum quam peditum per fortiam, armata manu... intraverunt Pergamum, et ipsam civitatem ceperunt.Ibidem col. 851 :
Et tota Forestaria civitatis Parmæ equitavit incontinenti Placentiam in succursum dicti D. Alberti Scoti.Vide Foresterius.